From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #10809

Study this Passage

  
/ 10837  
  

10809. 1 Deinde interrogabant quomodo Dominus apparet apud angelos e nostra tellure; dicebam quod appareat in Sole ut Homo, 2 circumdatus ibi 3 igneo solari, ex quo omnis lux est angelis in caelis, et quod calor qui procedit inde, sit Divinum Bonum, et quod lux quae inde sit Divinum Verum, utrumque ex Divino Amore, qui est igneum apparens circum Dominum in illo Sole; sed quod 4 Sol ille modo angelis in caelo appareat et non spiritibus qui infra sunt, quoniam hi remotiores sunt a receptione boni amoris et veri fidei quam angeli qui in 5 caelis. Quod autem solem mundi attinet, is nulli in altera vita apparet, sistitur tamen in idea illorum sicut nigrum 6 non visibile, ex opposito ad Solem caeli, qui est Dominus. 7 Quod quaesiverint de Domino ac de Ipsius apparentia coram angelis e nostra tellure, dabatur illis, quoniam tunc placuit Domino Se praesentem sistere apud illos, ac in ordinem redigere quae ex malis ibi deturbata sunt, de quibus conquesti sunt; ut haec viderem, causa etiam erat quod illuc perductus sim.

Footnotes:

1. Dein

2. The Manuscript inserts et quod.

3. The Manuscript inserts sit.

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. coelo

6. prorsus absconditum

7. Respondebant ad haec, quod etiam sciant quod ita sit, sed quod Dominus aliter appareat apud illos; haec dicere illis dabatur, quoniam tunc placuit Domino venire adillos, ac se praesentem sistere, et ibi in ordinem redigeret quae ex malis ibi, et de quibus conquesti

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #7680

Study this Passage

  
/ 10837  
  

7680. ‘Toto die illo et tota nocte illa’: quod significet omne perceptionis, tam obscurae quam non obscurae, apud infestantes, nempe quod destructum, constat ex significatione ‘diei’ quod sit status perceptionis non obscurae; et ex significatione ‘noctis’ quod sit status perceptionis obscurae; nam tempora diei, ut mane, meridies, vespera, et nox, correspondent illustrationibus quae sunt intelligentiae et sapientiae, n. 5672, 6110, ita perceptionibus; in genere dies et nox perceptiones dicuntur, non illustrationes, quia malis qui infestant non est illustratio, sed usque est perceptio; sed tamdiu illis est perceptio, quamdiu apud illos aliquid cognitionis veri et boni 1 ab Ecclesia in qua vixerant remanet, nam per verum et bonum communicant cum illis qui in caelo; at cum deprivati sunt cognitionibus illis, 2 quod fit quando devastati sunt, 3 tunc non amplius illis est aliqua perceptio; possunt quidem infernales confirmare sua mala et quoque sua falsa; sed hoc non est perceptio; 4 perceptio est videre quod verum sit verum et bonum bonum, tum quod malum sit malum et falsum falsum, sed non perceptio est videre verum ut falsum, ac bonum ut malum, 5 }tum vicissim, malum ut bonum, et falsum ut verum; 6 illis qui hoc faciunt loco perceptionis est phantasia, quae facit apparentiam perceptionis, 7 per quod tales sciant confirmare falsa et mala per talia quae 8 sensibus obvia sunt et concupiscentiis favent 9 .

Footnotes:

1. ab Ecclesia altered to Ecclesiae

2. ut

3. tunc amplius illis non aliqua perceptio est

4. The Manuscript inserts nam.

5. et

6. sed

7. cum tales sciunt

8. The Manuscript inserts appetitis et.

9. The Manuscript inserts et inde facere verisimilia.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.