From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #10809

Study this Passage

  
/ 10837  
  

10809. 1 Deinde interrogabant quomodo Dominus apparet apud angelos e nostra tellure; dicebam quod appareat in Sole ut Homo, 2 circumdatus ibi 3 igneo solari, ex quo omnis lux est angelis in caelis, et quod calor qui procedit inde, sit Divinum Bonum, et quod lux quae inde sit Divinum Verum, utrumque ex Divino Amore, qui est igneum apparens circum Dominum in illo Sole; sed quod 4 Sol ille modo angelis in caelo appareat et non spiritibus qui infra sunt, quoniam hi remotiores sunt a receptione boni amoris et veri fidei quam angeli qui in 5 caelis. Quod autem solem mundi attinet, is nulli in altera vita apparet, sistitur tamen in idea illorum sicut nigrum 6 non visibile, ex opposito ad Solem caeli, qui est Dominus. 7 Quod quaesiverint de Domino ac de Ipsius apparentia coram angelis e nostra tellure, dabatur illis, quoniam tunc placuit Domino Se praesentem sistere apud illos, ac in ordinem redigere quae ex malis ibi deturbata sunt, de quibus conquesti sunt; ut haec viderem, causa etiam erat quod illuc perductus sim.

Footnotes:

1. Dein

2. The Manuscript inserts et quod.

3. The Manuscript inserts sit.

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. coelo

6. prorsus absconditum

7. Respondebant ad haec, quod etiam sciant quod ita sit, sed quod Dominus aliter appareat apud illos; haec dicere illis dabatur, quoniam tunc placuit Domino venire adillos, ac se praesentem sistere, et ibi in ordinem redigeret quae ex malis ibi, et de quibus conquesti

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #7398

Study this Passage

  
/ 10837  
  

7398. ‘Tantum in fluvio supererunt’: quod significet quod remansurae cum falsis ubi illa, constat ex significatione ‘fluvii’, hic fluvii Aegypti, quod sit falsum, de qua n. 6693, 7307; et ex significatione ‘superesse’ quod sit remanere. Cum hoc ita se habet: omnia quaecumque intrant apud hominem, 1 remanent apud illum, imprimis illa quae ex affectione recipiuntur; creditur quod illa quae intrant prorsus obliterata et ejecta sint, cum 2 homo illorum non amplius reminiscitur, sed 3 non obliterata aut ejecta sunt, 4 verum inhaerent, vel in interiore memoria, vel in exteriore inter illa quae familiaria facta sunt; quae enim familiaria fiunt 5 sunt sicut naturalia, quae fluunt sua sponte, et non ex sensibili revocatione ex memoria exciuntur; sicut loquela hominis, cujus voces ex cogitatione sponte 6 affluunt, etiam gestus et actiones, immo 7 gressus; ut quoque cogitare; haec intrant ab infantia successive, et tempore fiunt familiaria, et tunc sua sponte fluunt; ex quibus, 8 ut ex similibus aliis, constat quod omnia quae intrant apud hominem remaneant, et quod quae habitum traxerunt, hoc est, quae familiaria facta sunt, non amplius appercipiantur inesse cum tamen insunt; ita se habet cum falsis et 9 malis quae intrant apud hominem; et quoque cum veris et 9 bonis; talia sunt quae 10 formant illum, et faciunt ut talis sit; quod omnia quae homo vidit, audivit, cogitavit, locutus est, et egit, inscripta sint, videatur n. 2474, 2489. Ex his nunc 11 patet quomodo intelligendum quod ratiocinationes remansurae cum falsis ubi illa; falsa enim postquam removentur, sua loca alibi in naturali sortiuntur, et cum falsis conatus et 12 cupiditas ratiocinandi; sed non, ut prius, in medio directe sub intuitione mentis. Inde est quod, ut in sequentibus 13 memoratur, ‘ranae congregatae sint in acervos’ et quod ex illis ‘putuerit terra’, per quae significatur quod falsa illa ratiocinantia fasciculatim in naturali disposita sint, et quod inde taetrum et aversatile, vide infra n. 7408, 7409.

Footnotes:

1. The Manuscript places this after illum.

2. The Manuscript inserts cessant e memoria seu cum.

3. The Manuscript inserts usque.

4. sed

5. apparent

6. fluunt

7. The Manuscript inserts etiam.

8. et perpluribus

9. The Manuscript inserts cum.

10. forment

11. constare potest

12. cupiditates

13. dicatur quod

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.