From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #10809

Study this Passage

  
/ 10837  
  

10809. 1 Deinde interrogabant quomodo Dominus apparet apud angelos e nostra tellure; dicebam quod appareat in Sole ut Homo, 2 circumdatus ibi 3 igneo solari, ex quo omnis lux est angelis in caelis, et quod calor qui procedit inde, sit Divinum Bonum, et quod lux quae inde sit Divinum Verum, utrumque ex Divino Amore, qui est igneum apparens circum Dominum in illo Sole; sed quod 4 Sol ille modo angelis in caelo appareat et non spiritibus qui infra sunt, quoniam hi remotiores sunt a receptione boni amoris et veri fidei quam angeli qui in 5 caelis. Quod autem solem mundi attinet, is nulli in altera vita apparet, sistitur tamen in idea illorum sicut nigrum 6 non visibile, ex opposito ad Solem caeli, qui est Dominus. 7 Quod quaesiverint de Domino ac de Ipsius apparentia coram angelis e nostra tellure, dabatur illis, quoniam tunc placuit Domino Se praesentem sistere apud illos, ac in ordinem redigere quae ex malis ibi deturbata sunt, de quibus conquesti sunt; ut haec viderem, causa etiam erat quod illuc perductus sim.

Footnotes:

1. Dein

2. The Manuscript inserts et quod.

3. The Manuscript inserts sit.

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. coelo

6. prorsus absconditum

7. Respondebant ad haec, quod etiam sciant quod ita sit, sed quod Dominus aliter appareat apud illos; haec dicere illis dabatur, quoniam tunc placuit Domino venire adillos, ac se praesentem sistere, et ibi in ordinem redigeret quae ex malis ibi, et de quibus conquesti

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #7035

Study this Passage

  
/ 10837  
  

7035. ‘Filius Meus, primogenitus Meus, Israel’: quod significet quod illi qui in vero et bono spirituali adoptati sint, constat ex significatione ‘filii’ cum a Jehovah seu Domino dicitur de illis qui ab Ecclesia spirituali sunt, quod sit adoptatus, de qua sequitur; ex significatione ‘primogeniti’ quod sit fides charitatis quae est Ecclesiae spiritualis, de qua n. 367, 2435, 1 3325, 4925, 4926, 4928, 4930; et ex repraesentatione ‘Israelis’ quod sit Ecclesia spiritualis, de qua n. 6637. Quod ‘filius Meus, primogenitus Meus, Israel’ sint illi qui in vero et bono spirituali, hoc est, qui ab Ecclesia spirituali 2 Sua, adoptati sint, ita pro filiis agniti, est quia Dominus per Adventum Suum in mundum illos salvavit, videatur n. 6854, 6914; inde etiam, et quoque ex fide in Dominum, vocantur ‘filius primogenitus’; 3 illi quoque intelliguntur a Domino apud Johannem, Et alias oves habeo quae non sunt ex ovili hoc; etiam illas oportet Me adducere, vocemque Meam audient, et fiet unus grex, et unus Pastor, 10:16.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. sunt, in the First Latin Edition.

3. sunt illi qui a Domino intelliguntur

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.