From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #10623

Study this Passage

  
/ 10837  
  

10623. ‘Visitans iniquitatem patrum super filios et super filios filiorum’: quod significet rejectionem et damnationem malorum et inde falsorum in longa serie, constat ex significatione ‘visitare’ quod sit ejectio et damnatio malorum, de qua sequitur, ex significatione ‘patrum’ quod sint bona, et in opposito sensu mala, de qua n. 3703, 5902, 6050, 10490, et ex significatione ‘filiorum’ quod sint vera, et in opposito sensu falsa, de qua n. 1147, 10490; inde ‘filii filiorum’ sunt falsa ex malis in longa serie; per ejectionem et damnationem malorum et inde falsorum intelligitur ejectio et damnatio illorum qui in malis et inde falsis sunt, 1 nam mala et falsa non dantur nisi in subjectis, quae sunt homines. Sciendum est quod falsa mali intelligantur per filios, quia patres ex quibus, sunt mala. Quid falsa mali, et falsa non mali, videatur in locis citatis n. 10109.

[2] Qui non sensum internum Verbi novit, credere facile poterit quod Jehovah visitet iniquitatem patrum super filios et super filios filiorum, consequenter quod filii luituri sint mala patrum suorum; sed quod ille sensus non sit, constat manifeste ex lege Divina, quod

Patres non morituri sint propter filios, nec filii propter patres, sed quisque propter suum malum, Deut. 24:16;

inde patet quod aliter intelligenda sint illa verba quam secundum litteram; quod sint illi qui in malis sunt et inde in falsis longa serie, qui per patres et eorum filios et filios filiorum significentur, constat ex sensu interno, in quo ‘patres et filii’ mala et falsa significant; ab angelis, a quibus Verbum ab homine lectum etiam percipitur, 2 non aliud per patres et per filios hic intelligitur, nam in caelo, ubi angeli, non scitur quid pater et quid filius, sicut 3 apud homines, nam nemo ibi agnoscit aliquem pro suo patre nec aliquem pro suo filio, non enim ibi nascuntur sicut in mundo; 4 quapropter cum pater et filius in Verbo nominantur, percipiunt angeli illos secundum nativitates spirituales, quae sunt boni et veri, seu mali et falsi, et ideo per patres bona vel mala, et per filios vera vel falsa, quoniam bonum est pater veri, ac malum est pater falsi.

[3] Quod visitatio significet ejectionem et damnationem, est quia illa sequitur consummationem malorum, 5 ac praecedit 6 ipsam damnationem, quae in Verbo intelligitur per ultimum judicium, visitatio enim est exploratio qualis homo est; sed id fit in altera vita, in particulari cum unoquovis qui e mundo illuc venit, et in communi cum omnibus ad finem Ecclesiae, ut mox supra n. 10622 dictum est. De visitatione videantur quae n. 6588, 6895, 10509, dicta et ostensa 7 sunt.

Footnotes:

1. The Manuscript has but deletes mala enim et inde falsa non dantur nisi quam in subjectis, quae sunt homines.

2. non altered to nec

3. in terra

4. quapropter cum pater in Verbo nominatur, percipiunt angeli bona vel mala et cum filius percipiunt verum vel falsum, quoniam bonum est pater veri, ac malum est paterfalsi, perceptio talis ibi est secundum nativitates spirituales, quae sunt boni et veri, aut mali et falsi

5. The Manuscript inserts de qua in mox praecedenti articulo.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1238

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1238. Quod per ‘Eberum’ significetur quoque gens, cujus pater fuit Eberus, ita nomine vocatus, ita se res habet: qui hactenus nominati sunt, fuerunt gentes apud quas Antiqua Ecclesia fuit, quae omnes dictae fuerunt filii Shemi, Hami, Japheti, Canaanis, quia per ‘Shemum, Hamum, Japhetum, Canaanem’ significati sunt diversi cultus Ecclesiae: Noahus, Shemus, Hamus, Japhetus, Canaan nusquam fuerunt, sed quia Antiqua Ecclesia in specie talis fuit, et omnis Ecclesia in genere talis est, ut sit interna vera, interna corrupta, externa vera, et externa corrupta, ideo haec nomina, ut omnes differentiae in genere ad illos et filios illorum, ut ad sua capita, referri possent: gentes hic nominatae etiam primitus habuerunt talem cultum, et ideo dictae sunt filii unius filiorum Noahi, et ideo etiam ipsi cultus tales per nomina harum gentium in Verbo significantur.

[2] Antiqua haec Ecclesia prima per ‘Noahum et ejus filios’ significata, non intra paucos fuit, sed extensa per plura regna, ut constat a gentibus nominatis, nempe per Assyriam, Mesopotamiam, Syriam, Aethiopiam, Arabiam, Lybiam, Aegyptum, Philistaeam usque ad Tyrum et Zidonem, per totam terram Canaanem trans Jordanem et cis Jordanem. Sed postea in Syria incepit cultus quidam externus, qui deinde late se circumfudit, et quidem per plures terras, imprimis per Canaanem qui cultus diversus fuit a cultu Antiquae Ecclesiae; et quia sic ortum fuit quoddam Ecclesiae, quod separatum ab Ecclesia Antiqua, inde nova quasi Ecclesia exsurrexit, quam ideo vocare licet alteram Ecclesiam Antiquam; Eberus fuit primus ejus institutor, quare Ecclesia haec ab Ebero vocata est. Illo tempore fuerunt omnes distincti in domos, familias et gentes, ut prius dictum; una gens agnoscebat unum patrem, e quo etiam nominabatur, ut a Verbo passim constat, ita gens quae Eberum agnoscebat ut patrem suum, gens Hebraea vocata est.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.