From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #10552

Study this Passage

  
/ 10837  
  

10552. ‘Et vidit omnis populus columnam nubis stantem ad ostium tentorii’: quod significet densum obscurum occupans illos ad extra, constat ex illis quae nunc supra n. 10551 explicata sunt.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4298

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4298. ‘Et vocavit Jacob nomen loci Peniel’: quod significet statum tentationum, constat ex serie rerum; olim enim nomina indebantur locis ubi aliquid peculiare contingebat, quae nomina significativa erant illius rei quae ibi contigit, et ejus status, n. 340, 2643, 3422; huic loco nomen quod significavit statum tentationum, nam status tentationum hic describitur per luctationem et contentionem Jacobi: Peniel in lingua originali significat ‘facies Dei’; quod ‘videre facies Dei’ sit sustinere gravissimas tentationes, explicabitur in nunc sequentibus.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.