101. Quod Dominus sit ‘Oriens’, etiam passim ex Verbo constat, ut apud Ezechielem,
Duxit me ad portam, portam quae spectat viam orientis; et ecce gloria Dei Israelis venit a via orientis, et vox Ipsius sicut vox aquarum multarum, et terra splendebat a gloria Ipsius, 43:1, 2, 4.
Quia Dominus ‘Oriens’, inde sanctum fuit in Ecclesia repraesentativa Judaica, antequam templum aedificatum, faciem vertere ad orientem cum orarent.