So far, this translation contains passages up through #2893. It's probably still a work in progress. If you hit the left arrow, you will find that last number that's been translated.
Arcana Coelestia #9427
9427. ‘Et obtexit nubes montem’: quod significet externa Verbi, constat ex significatione ‘nubis’ quod sit externum Verbi seu sensus ejus litteralis, de qua Praefatio ad Gen. 18 et n. 4060, 4391, 5922, 6343 fin. , 6752, 8106, 8443, 8781, 8814, 8819, et ex significatione 'hujus ‘montis’ quem nubes obtexit, quod sit Divinum Verum procedens a Domino, ita Verbum; et quia Divinum Verum procedens a Domino facit caelum, etiam per ‘montem’ illum significatur caelum, 1 n. 9420; inde est quod per ‘obtexit nubes montem’ significetur sensus externus Verbi tegens internum, et quoque caelum.
Footnotes:
1. The Manuscript inserts videatur.