സ്വീഡൻബർഗിന്റെ കൃതികളിൽ നിന്ന്

 

Arcana Coelestia #6335

ഈ ഭാഗം പഠിക്കുക

  
/ 10837  
  

6335. ‘Et vocavit Jacob filios suos’: quod significet ordinationem verorum fidei et bonorum amoris in naturali, constat a significatione ‘vocare’ quod sit ordinare, nam causa convocationis erat ut sisterentur vera fidei et bona charitatis in illa ordinatione; et a repraesentatione ‘Jacobi et filiorum ejus’ quod sint vera fidei et bona amoris in naturali; quod ‘Jacob’ sint illa in communi, videatur n. 3509, 3525, 1 3546, 3659, 3669, 3677, 3775, 3829, 4234, 4273, 4337, 5506, 5533, 5535, 6001, 6236, et quod ‘filii ejus’ seu tribus ab illis nominatae, in particulari, n. 3858, 3926, 3939, 4060. Quod ordinationem verorum fidei et bonorum amoris quae hic significatur, et in sensu interno in hoc capite sistitur, attinet, sciendum quod ‘duodecim tribus Israelis’ omnia vera et bona in uno complexu, in genere repraesentaverint, ita omnia vera et bona quae procedunt a Domino, proinde quae sunt in caelo et ex quibus caelum; et quia 2 omnia in genere, etiam singula in specie repraesentantur; nam genera in se continent species sicut communia partes.

[2] Secundum bona et inde vera variantur luces in caelo, et secundum luces variantur status 3 intelligentiae et sapientiae, inde est quod per Urim et Thummim transmicuerit ac transvibrata fuerit lux, et quidem varie secundum statum rei de 4 qua interrogatio fuit; hoc fiebat quia duodecim tribus, per quas significabantur omnia vera et bona in genere, designatae erant in pectorali illo, seu in Urim et Thummim, singularis enim lapis pretiosus erat pro unaquavis tribu; quod lapides pretiosi essent, erat quia 5 significant vera spiritualia et caelestia, n. 114, 3720, et ‘aurum’ cui insculpti fuerunt, bonum, n. 113, 1551, 1552, 5658; hoc arcanum est quod per Urim et Thummim significatum est.

[3] Quod duodecim tribus talia significaverint, patet a locis in Verbo ubi nominantur, imprimis ab hereditate tribuum in terra Canaane, de qua apud Joshuam, et ab hereditate earum in regno Domini, de qua apud Ezechielem in ultimis capitibus ubi de nova terra, nova Hierosolyma, et de novo templo; et apud Johannem in Apocalypsi, 7:4-8;

tum ab ordinatione earum in deserto cum castrametabantur, quae talis erat ut per illam repraesentarent vera et bona in suo genuino ordine; inde hoc propheticum Bileami, Cum tolleret Bileamus oculos suos, et videret Israelem habitantem juxta tribus suas, venit super eum spiritus Dei, et edidit enuntiatum, et dixit; ... Quam bona sunt tabernacula tua Jacob, habitacula tua Israel; sicut valles plantantur, sicut horti juxta fluvium, sicut santalos plantavit Jehovah, sicut cedros juxta aquas, Num. 24:2, 3, 5, 6; videantur etiam quae de tribubus et de earum 6 ordinationibus, n. 2129, 3858, 7 3862, 3926, 3939, 4060, 8 4603 ostensa sunt.

അടിക്കുറിപ്പുകൾ:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. illa

3. intelligentia et sapientia

4. quo

5. The Manuscript inserts illi.

6. ordinatione

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

സ്വീഡൻബർഗിന്റെ കൃതികളിൽ നിന്ന്

 

Arcana Coelestia #3540

ഈ ഭാഗം പഠിക്കുക

  
/ 10837  
  

3540. ‘Et pelles haedorum caprarum indui fecit’: quod significet externa vera boni domestici, constat a significatione ‘pellium’ quod sint externa, de qua sequitur; et ex significatione ‘haedorum caprarum’, quia ex grege qui domi, quod sint vera boni domestici, de qua n. 3518, 3519; ibi etiam patet quid bonum domesticum, et quid vera inde; unumquodvis bonum sua vera habet, et 1 unaquaevis vera suum bonum, 2 quae sibi conjuncta erunt, ut 3 sit aliquid. quod ‘pelles’ significent externa, est quia pelles extima sunt animalis, in quas interiora ejus terminantur, similiter ac cutis seu cuticulae apud hominem; hoc ducit suum significativum a repraesentativo in altera vita; sunt 4 ibi qui ad provinciam cutis referuntur, de quibus, cum de Maximo Homine, ex Divina Domini Misericordia, ad finem capitum sequentium; et sunt illi qui solum in externo bono et ejus veris sunt; inde cutis et quoque ‘pellis’ 5 significat externa; quod etiam patet a Verbo, ut apud 6 Jeremiam,

Propter multitudinem iniquitatis tuae revelatae sunt fimbriae tuae, violati sunt calcanei tui. Num convertet Aethiops pellem suam, et pardus maculas suas? etiam vos potestis bonum facere, docti malum facere, 13:22, 23;

ibi ‘fimbriae’ sunt externa vera, ‘calcanei’ extima bona; quod ‘calcaneum et calcei’ sint infima naturalia, videatur n. 259, x1748; et quia vera et bona illa ex malo sunt, ut dicitur, comparantur ‘Aethiopi’ seu nigro et ejus ‘pelli’, tum ‘pardo et ejus maculis’:

[2] apud Mosen,

Si oppignerando oppigneraveris vestem socii tui, antequam occidit sol restitues illam ei, quia haec operimentum ejus sola, haec vestis ejus pro pelle in qua cubabit, Exod. 22:25, 26; sicut omnes leges, etiam civiles et forenses, quae in Verbo, correspondentiam habent cum legibus boni et veri quae in caelo, et inde latae sunt, ita quoque haec, nam alioquin prorsus lateret, cur ‘oppigneratam vestem, antequam sol occidit, 7 restituerent’, et cur dicitur quod ‘vestis ejus pro pelle in qua cubabit’; correspondentia patet a sensu interno, quae est quod non defraudandi sint socii veris externis, quae sunt doctrinalia secundum quae vivunt, et ritualia; quod ‘vestis’ talia vera sint, videatur n. 297, 1073, 2576; ‘sol’ autem est bonum amoris seu vitae quod inde, n. 1529, 1530, 2441, 2495; ne hoc pereat, significatur per quod ‘antequam sol occidit restitueret’; et quia illa sunt externa interiorum, seu terminationes horum, dicitur quod ‘vestis pro pelle in qua cubabit’.

[3] Quia pelles significabant externa, mandatum est, Quod tegumentum tentorii essent pelles arietum ruforum, et superius pelles melium, Exod. 26:14; ‘tentorium’ enim erat repraesentativum trium caelorum, ita caelestium et spiritualium quae sunt regni Domini; ‘aulaea’ quae circum, repraesentabant naturalia, quae sunt externa, n. 3478, quae sunt ‘pelles arietum et pelles melium’; et quia externa sunt quae integunt interna, seu naturalia quae spiritualia et caelestia, sicut corpus suam animam, ideo mandatum erat illud; pariter, Quod Aharon et filii ejus, cum proficiscerentur castra velo tegumenti obtegerent arcam testimonii, et darent super illud operimentum pellem melis; ... et super mensam et quae super illa, expanderent pannum coccinei dibaphi, et 8 operirent illud operimento, pelle melis; ... pariter darent candelabrum et omnia vasa ejus sub operimento ex pelle melis; ... tum omnia vasa ministerii... darent sub pannum hyacinthini, et operirent illa operimento, pelle melis, Num. 4:5, 6, 8, 10-12; quisque qui sancte de Verbo cogitat, scire potest quod 9 Divina per omnia illa repraesentata sint, et sicut per arcam, per mensam, per candelabrum, et vasa ministerii, etiam per indumenta ex coccineo dibapho et hyacinthino, tum per operimento ex pelle melium, et quod per haec repraesentata sint Divina quae in externis.

[4] Quia ‘prophetae’ repraesentabant docentes, et inde doctrinam boni et veri ex Verbo, n. 2534, et ‘Elias’ ipsum Verbum, n. 2762, similiter ‘Johannes’, qui ideo dicitur Elias qui venturus, Matth. 17:10-13;

idcirco ut repraesentarent Verbum quale est in externa forma, hoc est, in littera, Elias cingulo pellis cinctus 10 ad lumbos suos fuit, 2

Reg. 1:8;

Et Johannes habebat indumentum ex pilis cameli, et cingulum pellis circa lumbum suum, Matth. 3:4.

Quia ‘pellis et cutis’ significabat externa, quae sunt naturalia respective ad spiritualia et caelestia, et in Antiqua Ecclesia sollemne fuit per significativa loqui et scribere, ideo etiam apud Hiobum, qui Antiquae Ecclesiae liber est, pellis et cutis idem significat, ut ab aliquibus locis apud illum constare potest, et quoque ab hoc, Novi Redemptorem meum, vivit, et postremum super pulverem surget, et post cute mea circumdabuntur haec, et ex carne mea videbo Deum, 19:25, 26;

‘cute circumdari’ pro naturali, quale secum homo post mortem habet; de quo n. 3539; ‘ex carne videre Deum’ est ex proprio vivificato; quod id sit ‘caro’, videatur n. 148, 149, 780; quod Liber Hiobi sit Antiquae Ecclesiae liber, patet, ut dictum, a stilo ibi repraesentativo et significativo, sed non est ex illis libris qui vocantur Lex et Prophetae, ex causa quia non habet sensum internum qui solum de Domino et Ipsius regno agit; hoc enim unicum est quod facit Librum genuini Verbi.

അടിക്കുറിപ്പുകൾ:

1. The Second Latin Edition alters to unumquodvis verum.

2. The Manuscript has unum absque alio non dari potest, nam bina illa, but deletes all this and interpolates quae.

3. sint, in the First Latin Edition, in the Second Latin Edition

4. The Manuscript inserts enim.

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The Manuscript has restitueret

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. The Manuscript places this after illa.

10. The Manuscript has in lumbis suis

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.