4995. 'Et non prohibuit a me quicquam nisi ‘temet’: quod significet quod vero boni illius vetitum sit conjungi, constat ex significatione ‘prohibuisse a se’ quod sit vetitum esse; et a significatione ‘uxoris’ quae est quam prohibuit, et hic per temet' intelligitur: quod sit verum naturale non spirituale, de qua n. 4988.