സ്വീഡൻബർഗിന്റെ കൃതികളിൽ നിന്ന്

 

Arcana Coelestia #3926

ഈ ഭാഗം പഠിക്കുക

  
/ 10837  
  

3926. ‘Filium secundum Jacobo’: quod significet alterum verum commune, constat a significatione ‘filii’ quod sit verum, de qua n. 489, 491, 533, 1147; hic quod sit commune, constat ab illis quae supra de duodecim filiis Jacobi et de duodecim tribubus ab illis nominatis, dicta et ostensa sunt, quod nempe sint communia Ecclesiae, proinde communia fidei et amoris, seu veri et boni, quae per illos significantur et repraesentantur; et quod etiam in opposito sensu sint omnia communia non fidei et 1 amoris, seu omnia falsi et mali, patebit a sequentibus.

അടിക്കുറിപ്പുകൾ:

1. The Manuscript inserts non.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

സ്വീഡൻബർഗിന്റെ കൃതികളിൽ നിന്ന്

 

Arcana Coelestia #577

ഈ ഭാഗം പഠിക്കുക

  
/ 10837  
  

577. Quod ‘duodecim’ significent fidem, seu illa quae sunt amoris et inde fidei in uno complexu, multis quoque confirmari a Verbo potest, tam ex duodecim filiis Jacobi et eorum nominibus quam ex duodecim tribubus Israelis; et ex duodecim discipulis Domini; sed de illis, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus, imprimis in cap. xxix et xxx Gen.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.