Од делата на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #7083

Проучи го овој пасус

  
/ 10837  
  

7083. Calor et lux in mundo naturali existunt ex sole mundi; at spiritualis calor et spiritualis lux, seu amor et fides, existunt ex sole caeli; sol caeli est Dominus, calor qui ab Ipso ut sole venit est amor, et lux quae ab Ipso ut Sole venit est fides; quod Dominus sit lux, constat apud Johannem, Jesus dixit, Ego sum lux mundi; qui Me sequitur non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitae, 8:12: et quod Dominus sit sol, constat apud Matthaeum, Cum Jesus transformatus est, splenduit facies Ipsius sicut sol, et vestimenta Ipsius facta sunt sicut lux, 17:2.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Од делата на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #4388

Проучи го овој пасус

  
/ 10837  
  

4388. Vers. 17-20. Et Jacob profectus ad Succoth, et aedificavit sibi domum, et acquisitioni suae fecit tuguria, propterea vocavit nomen loci Succoth. Et venit Jacob Shalem, urbem Shechemi, quae in terra Canaan, in veniendo eo e Paddan-Aram, et castrametatus ad facies urbis. Et emit portionem agri, ubi tetendit tentorium suum, e manu filiorum Hamoris patris Shechemi, centum kesitis. Et statuit ibi altare, et vocavit id El Elohe Israel. ‘Jacob profectus ad Succoth’ significat statum vitae boni a vero tunc: ‘et aedificavit sibi domum’ significat incrementum boni a vero in illo statu: ‘et acquisitioni suae fecit tuguria’ significat similiter illorum quae in communi, bono a vero tunc: ‘propterea vocavit nomen loci Succoth’ significat quale ejus status: ‘et venit Jacob Shalem, urbem Shechemi’ significat interiora vera fidei quae tranquillitatis: ‘quae in terra Canaan’ significat in regno Domini: ‘in veniendo eo e Paddan-Aram’ significat post statum priorem: ‘et castrametatus ad facies urbis’ significat applicationem: et emit portionem agri, significat appropriationem boni ex illo vero: ‘ubi tetendit tentorium suum’ significat sanctum: ‘e manu filiorum Hamoris patris Shechemi’ significat originem illius veri a stirpe Divina aliunde: ‘centum kesitis’ significat plenum 1 : ‘et statuit ibi altare’ significat cultum interiorem: ‘et vocavit id El Elohe Israel’ significat quod a Divino Spirituali.

Фусноти:

1. The Manuscript deletes multum, and inserts plenum, see Arcana Coelestia 44

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.