Од делата на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #4056

Проучи го овој пасус

  
/ 10837  
  

4056. GENESEOS CAPUT TRIGESIMUM PRIMUM

In Parte Tertia ante capita 26-30 explicata sunt quae Dominus de Consummatione Saeculi seu Ultimo Judicio locutus est et praedixerat apud Matthaeum, capite ibi 24 a versu 3 usque ad 28; veniunt nunc explicanda quae ibi ordine sequuntur; ante hoc caput quae versibus 29-31, nempe haec verba, Statim autem post afflictionem dierum istorum, sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et potentiae caelorum commovebuntur. Et tunc apparebit signum Filii hominis in caelo, et tunc plangent omnes tribus terrae; et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum potentia et gloria multa: Et emittet angelos suos cum tuba et voce magna, et congregabunt electos Ipsius a quatuor ventis, ab extremo caelorum usque ad extremum illorum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Од делата на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #3752

Проучи го овој пасус

  
/ 10837  
  

3752. Quid haec verba significant, nusquam aliquis comprehendere potest nisi illustratus per sensum internum; quod non dicta sint de destructione Hierosolymae, apparet a pluribus in illo capite, ut ex his, ‘Nisi contraherentur dies isti, non conservaretur ulla caro, sed propter electos contrahentur dies illi’ et ex sequentibus, 1 ‘post afflictionem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur; et tunc apparebit signum Filii hominis, et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute et gloria’, et ex 2 aliis. 3 Quod nec dicta sint de interitu mundi, etiam a pluribus in eodem capite patet, ut ex illis quae praecedunt ‘Qui tunc super domo est, ne descendat ad tollendum quid e domo sua, et qui in agro, ne revertatur retro ad tollendum vestimenta sua’; tum ex his quae nunc allata, ‘Orate ne fiat fuga vestra in hieme, neque in sabbato’; et a sequentibus, ‘Tunc duo erunt in agro, unus assumetur, alter relinquetur; duae molentes, una assumetur, altera relinquetur’. Sed patet quod dicta sint de ultimo tempore Ecclesiae, hoc est, de ejus vastatione; quae tunc vastata dicitur, cum amplius nulla charitas.

Фусноти:

1. The Manuscript inserts quod.

2. The Manuscript inserts pluribus.

3. The Manuscript inserts Et.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.