Од делата на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #3926

Проучи го овој пасус

  
/ 10837  
  

3926. ‘Filium secundum Jacobo’: quod significet alterum verum commune, constat a significatione ‘filii’ quod sit verum, de qua n. 489, 491, 533, 1147; hic quod sit commune, constat ab illis quae supra de duodecim filiis Jacobi et de duodecim tribubus ab illis nominatis, dicta et ostensa sunt, quod nempe sint communia Ecclesiae, proinde communia fidei et amoris, seu veri et boni, quae per illos significantur et repraesentantur; et quod etiam in opposito sensu sint omnia communia non fidei et 1 amoris, seu omnia falsi et mali, patebit a sequentibus.

Фусноти:

1. The Manuscript inserts non.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Од делата на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #4415

Проучи го овој пасус

  
/ 10837  
  

4415. Animae recentes seu spiritus novitii, qui nempe aliquot diebus post mortem corporis in alteram vitam 1 veniunt, mirantur summopere quod lux in altera vita sit, trahunt enim secum illam ignorantiam quod non aliunde lux sit quam a sole et a flamma materiali; et adhuc minus sciunt quod sit aliqua lux quae illuminat intellectum, nam hanc in vita corporis non apperceperunt; et adhuc minus quod illa lux det cogitandi facultatem, et per influxum in formas quae sunt a luce mundi, sistat omnia quae sunt intellectus; illi si boni fuerunt, ut instruantur, elevantur ad societates caelestes et a societate in societatem, ut per vivam experientiam percipiant quod in altera vita sit lux, et illa intensior quam usquam datur in mundo, utque simul appercipiant quod quantum in luce ibi sunt, tantum in intelligentia sint; quidam qui sublati 2 in lucis caelestis sphaeras, inde mecum locuti sunt, et fassi quod nusquam tale 3 crediderint, et quod lux mundi respective tenebrae sit; etiam inde spectarunt per meos oculos in lucem mundi, et hanc non aliter perceperunt 4 quam nimbum tenebrosum; et ex miseratione dixerunt quod in tali sit homo. Ex his quae dicta sunt, etiam constare potest cur angeli caelestes in Verbo dicantur lucis angeli; et quod Dominus sit Lux et inde vita hominibus, Joh. 1:1-9; 8:12.

Фусноти:

1. The Manuscript places this after nempe.

2. The Manuscript inserts sunt.

3. tali

4. apperceperunt

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.