Од делата на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #2394

Проучи го овој пасус

  
/ 10837  
  

2394. Vers. 13. Quia perdentes nos locum hunc, quia magnus factus est clamor eorum coram Jehovah, et misit nos Jehovah ad perdendum eum. ‘Quia perdentes nos locum hunc’ significat quod status mali in quo erant, damnaret eos: ‘quia magnus factus est clamor eorum coram Jehovah’ significat quia falsum ex malo tantum est: ‘et misit nos Jehovah ad perdendum eum’ significat quod non possint quin perirent.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Од делата на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #3650

Проучи го овој пасус

  
/ 10837  
  

3650. GENESEOS CAPUT VIGESIMUM OCTAVUM

Ante caput praecedens xxvii explicata sunt quae Dominus docuit et praedixit de ultimo judicio, seu de ultimis diebus Ecclesiae, apud Matthaeum, capite xxiv a versu 8 ad 14, n. 3486-3489; nunc sequuntur ordine, ante hoc caput juxta institutum, explicanda quae ibi versibus 15-18;

Cum ergo videritis abominationem desolationis dictam a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, animadvertat.

Tunc qui in Judaea, fugiant in montes. Qui super tecto domus, ne descendat ad tollendum quid e domo sua. Et qui in agro, ne revertatur retro, ad accipiendum vestem suam 1 .

Фусноти:

1. The Manuscript inserts (tunicam)

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.