Од делата на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #1784

Проучи го овој пасус

  
/ 10837  
  

1784. Vers. 1. Post verba haec factum est verbum Jehovae ad Abramum, in visione, dicendo, Ne timeas Abram, Ego clypeus tibi, merces tua multa valde 1 . ‘Post verba haec factum est verbum Jehovae ad Abramum in visione’ significat post pugnas in pueritia quod revelatio; ‘visio’ est intima revelatio quae perceptionis: ‘Ne timeas Abram, Ego clypeus tibi significat tutationem contra mala et falsa cui confiditur: ‘merces tua magna’ significat finem victoriarum.

Фусноти:

1. Hebrew [ ] (harbeh meod) = to increase mightily, usually rendered ‘exceeding great’. Below in Arcana Coelestia 1789 Swedenborg has only magna, in 1787 he has merces valde.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Од делата на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #1837

Проучи го овој пасус

  
/ 10837  
  

1837. ‘Fuit sol ad occidendum’: quod significet tempus et statum ante consummationem, constat a significatione ‘solis’; sol in sensu interno significat Dominum, et inde caelestia quae sunt amoris et charitatis, proinde ipsam amorem et charitatem, de qua prius n. 30-38, et n. 1053; inde patet quod ‘occasus solis’ sit ultimam tempus Ecclesiae, quod vocatur consummatio, cum amplius nulla charitas. Ecclesia Domini comparatur quoque temporibus diei, prima ejus aetas ortui solis seu aurorae et mane, ultima occasui solis seu vesperae et umbris quae tunc, nam se similiter habent; pariter comparatur temporibus anni, prima ejus aetas veri cum omnia florent, quae ante ultimam autumno, cum incipiunt torpescere; immo etiam comparatur metallis, prima ejus aetas appellatur aurea, ultima ferrea et argillacea, ut apud Dan. 2:31-33. Ex his patet quid significatur per quod ‘sol esset ad occidendum’; et quod significet tempus et statum ante consummationem, quia nondum sol occidit; in sequentibus agitur de statu Ecclesiae cum sol occidit, quod tunc caligo facta, et fumus furni et fax ignis transiret inter segmenta.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.