Iz Swedenborgovih djela

 

Arcana Coelestia #9429

Proučite ovaj odlomak

  
/ 10837  
  

9429. ‘Et commorabatur gloria Jehovae super monte Sinai’: quod significet interiora Verbi Domini in caelo, constat ex significatione ‘gloriae Jehovae’ cum de Verbo, quod sit sensus ejus internus, ita interiora Verbi, de qua Praefatio ad Gen. xviii et n. 5922, et ex significatione ‘montis Sinai’ quod sit Divinum Verum procedens a Domino, et inde caelum, de qua supra n. 9420, 9427. Quod interiora Verbi dicantur gloria, est quia Divinum Verum procedens a Domino ut sole est lux in caelo, quae dat visum angelis ibi, et simul intelligentiam et sapientiam, n. 1531, 1619-1632, 2776, 3138, 3167, 3190, 3195, 3339, 3341, 3636, 3643, 3862, 3993, 4302, 4415, 4527, 5400, 6313, 6608, 6907, 8644, 8707, 8861; ex Divina illa luce est omnis gloria in caelo, quae talis est ut excedat omnem, captum humanum; inde patet unde est quod Verbi sensus internus sit ‘gloria’; est enim sensus Verbi internus Divinum Verum procedens a Domino in caelo, ita lux e qua omnis gloria ibi.

[2] Hoc intelligitur per ‘gloriam’ in pluribus locis in Verbo, ut quod visuri Filium hominis in nube cum gloria, Matth. 24:30; Luc. 21:27; quod Dominus cum passus fuerit, intraturus esset in gloriam Suam, Luc. 24:26; quod cum venturus in gloria Sua, sessurus sit super throno gloriae Suae, Matth. 25:31; ‘sedere super throno gloriae’ est judicare ex Divino Vero quod ab Ipso; tum quod Moscheh et Elias visi sint in gloria, Luc. 9:30 [, 31]; quod ‘Moscheh et Elias’ ibi sint Verbum, videatur Praefatio ad Gen. xviii et n. 2762, 5247, 9372; 1 id quoque intelligitur per glorificationem Domini apud Johannem,

Nunc glorificatus est Filius hominis, et Deus glorificatus est in Ipso; si Deus glorificatus est in Ipso, etiam Deus glorificabit Ipsum in Se Ipso; et statim glorificabit Ipsum, 13:31, 32;

‘glorificari in Deo’ est fieri Divinum Bonum ex quo Divinum Verum: similiter apud 2 eundem cap. 12:28.

[3] Per ‘gloriam’ significatur Divinum Verum procedens a Domino quale est in caelo, etiam in sequentibus his locis: apud Esaiam,

Vox clamantis in deserto, Parate viam Jehovae; et revelabitur gloria Jehovae, et videbunt omnis caro simul, 40:3, 5;

ibi de Adventu Domini, ubi ‘gloria Jehovae quae revelabitur’ est Divinum Verum; quod Dominus id sit quia ab Ipso, patet apud Johannem,

In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: in Ipso vita erat, et vita erat lux hominum: erat Lux vera: et Verbum caro factum 3 est, et vidimus gloriam Ipsius, gloriam ut Unigeniti a Patre, 1:1, 4, 9, 14;

‘Verbum’ ibi est Divinum Verum, similiter ‘lux’, inde patet quid sit ‘videre gloriam Ipsius’; quod Dominus non in alia gloria 4 in mundo apparuerit praeter cum transformatus, notum est:

[4] 5 pariter alibi apud 6 Johannem,

Haec 7 dixit Esaias quando vidit gloriam Ipsius et locutus est de Ipso. Sed diligebant gloriam hominum magis quam gloriam Dei: Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in Me in tenebris non maneat, 12:41, 43, 46; etiam hic ‘gloria Domini’ et ‘gloria Dei’ pro Divino Vero, et ‘gloria hominum’ pro falso:

apud Esaiam,

Illuminare, quia venit lux tua, et gloria Jehovae super te exorta est; super te exorietur Jehovah, et gloria Ipsius super te videbitur: gloria Libani ad te veniet ad decorandum locum sanctuarii Mei: non occidet amplius sol tuus, et luna tua non colligetur, quia Jehovah erit tibi in lucem aeternitatis, 60:1-fin. ;

ibi manifeste agitur de Adventu Domini, de regno Ipsius, de caelo, et de Ecclesia; Divinum Verum procedens a Divino Humano Ipsius in toto illo capite describitur, et vocatur lux, honor, et gloria:

[5] apud eundem,

Timebunt ab occasu solis nomen Jehovae, et ab ortu solis gloriam Ipsius; veniet Zioni Redemptor, 59:19, 20;

8 ibi etiam de Domino; ‘nomen Jehovae’ pro omni vero fidei et bono amoris ex quo cultus, n. 2724, 3006, 6674, 9310 apud eundem,

Vocavi Te in justitia, et dabo Te in foedus populo, in lucem gentium: Ego Jehovah, hoc nomen Meum, et gloriam Meam alteri non dabo, 42:6, 8;

hic quoque de Domino, ubi ‘lux gentium’ est Divinum Verum quod ab Ipso, ‘gloriam non alteri dare’ est quod non ab alio quam a Domino, Qui unum cum Jehovah, procedet Divinum illud Verum: ut quoque apud eundem,

Propter Me, propter Me faciam, et gloriam Meam alii non dabo, Esai. 48:11 9 :

[6] pariter alibi apud Esaiam,

Erumpet sicut aurora lux tua; ambulabit ante te justitia 10 tua, gloria Jehovae colliget te, 58:8:

apud eundem,

Veniet ad congregandum omnes gentes et linguas ut veniant et videant gloriam Meam, 66:18:

apud eundem,

Regnabit Jehovah Zebaoth in monte Zionis et in Hierosolyma, et coram senioribus Ipsius gloria, 24:23

apud Moschen,

Dixit Jehovah, Vivus Ego, et implebitur gloria Jehovae universa terra, Num. 14:20, 21 11 ;

in illis locis 12 de Domino agitur, et ‘gloria’ ibi est Divinum Verum quod ab Ipso: apud Esaiam,

Vidi Dominum sedentem super throno alto et elato, et seraphim stantes desuper Ipso; et clamavit hic ad illum, Sanctus, sanctus, sanctus Jehovah Zebaoth; plenitudo omnis terrae gloria Ipsius, 6:1-3:

apud Davidem,

Caeli enumerant gloriam Dei, Ps. 19:2 [KJV Ps. 19:1]:

et apud eundem,

Ut timeant gentes nomen Jehovae, et reges terrae gloriam Tuam, quod aedificaverit Jehovah Zionem, et apparuerit in gloria Sua, Ps. 102:16, 17 [KJV Ps. 102:15, 16]:

[7] in Apocalypsi, Gloria Dei illustrabit sanctam Hierosolymam, et lucerna ejus Agnus; et gentes quae salvantur in luce Ipsius ambulabunt; et reges terrae 13 adferent gloriam et honorem suum in eam, Apoc. 21:23-25;

‘sancta Hierosolyma’ pro nova Ecclesia, ‘gloria Dei’ pro Divino Vero a Domino ibi, similiter ‘lux Ipsius in qua ambulabunt’, ‘reges terrae qui adferent gloriam’ pro illis 14 qui in veris ex bono sunt, n. 2015, 2069, 4581, 4966, 5044, 6148. Ex his nunc constare potest quid significatur per ‘gloriam Jehovae quae commorabatur super monte Sinai’; videatur etiam n. 8427.

Bilješke:

1. pariter

2. Johannem

3. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

4. cum in mundo after Dominus

5. et quoque

6. Eundem

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. mea, in the Manuscript, the First Latin Edition.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. etiam de Domino

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. The Manuscript inserts in Ecclesia.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Biblija

 

Esaias 7

Studija

   

1 Et factum est in diebus Achaz, filii Joathan, filii Oziæ, regis Juda, ascendit Rasin, rex Syriæ, et Phacee, filius Romeliæ, rex Israël, in Jerusalem, ad præliandum contra eam : et non potuerunt

2 debellare eam. Et nuntiaverunt domui David, dicentes : Requievit Syria super Ephraim. Et commotum est cor ejus, et cor populi ejus, sicut moventur ligna silvarum a facie venti.

3 Et dixit Dominus ad Isaiam : Egredere in occursum Achaz, tu et qui derelictus est Jasub, filius tuus, ad extremum aquæductus piscinæ superioris in via agri Fullonis ;

4 et dices ad eum : Vide ut sileas ; noli timere, et cor tuum ne formidet a duabus caudis titionum fumigantium istorum, in ira furoris Rasin, regis Syriæ, et filii Romeliæ ;

5 eo quod consilium inierit contra te Syria in malum, Ephraim, et filius Romeliæ, dicentes :

6 Ascendamus ad Judam, et suscitemus eum, et avellamus eum ad nos, et ponamus regem in medio ejus filium Tabeel.

7 Hæc dicit Dominus Deus : Non stabit, et non erit istud ;

8 sed caput Syriæ Damascus, et caput Damasci Rasin ; et adhuc sexaginta et quinque anni, et desinet Ephraim esse populus ;

9 et caput Ephraim Samaria, et caput Samariæ filius Romeliæ. Si non credideritis, non permanebitis.

10 Et adjecit Dominus loqui ad Achaz, dicens :

11 Pete tibi signum a Domino Deo tuo, in profundum inferni, sive in excelsum supra.

12 Et dixit Achaz : Non petam, et non tentabo Dominum.

13 Et dixit : Audite ergo, domus David. Numquid parum vobis est molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo ?

14 Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum : ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel.

15 Butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum, et eligere bonum.

16 Quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum, derelinquetur terra quam tu detestaris a facie duorum regum suorum.

17 Adducet Dominus super te, et super populum tuum, et super domum patris tui, dies qui non venerunt a diebus separationis Ephraim a Juda, cum rege Assyriorum.

18 Et erit in die illa : sibilabit Dominus muscæ quæ est in extremo fluminum Ægypti, et api quæ est in terra Assur ;

19 et venient, et requiescent omnes in torrentibus vallium, et in cavernis petrarum, et in omnibus frutetis, et in universis foraminibus.

20 In die illa radet Dominus in novacula conducta in his qui trans flumen sunt, in rege Assyriorum, caput et pilos pedum, et barbam universam.

21 Et erit in die illa : nutriet homo vaccam boum, et duas oves,

22 et præ ubertate lactis comedet butyrum ; butyrum enim et mel manducabit omnis qui relictus fuerit in medio terræ.

23 Et erit in die illa : omnis locus ubi fuerint mille vites, mille argenteis, in sinas et in vepres erunt.

24 Cum sagittis et arcu ingredientur illuc : vepres enim et spinæ erunt in universa terra.

25 Et omnes montes qui in sarculo sarrientur, non veniet illuc terror spinarum et veprium : et erit in pascua bovis, et in conculcationem pecoris.