Iz Swedenborgovih djela

 

Arcana Coelestia #6972

Proučite ovaj odlomak

  
/ 10837  
  

6972. ‘Et credent voci signi posterioris’: quod significet quod fidem haberent praenuntiato ex Verbo, quod fierent veri profanatores, constat ex significatione ‘credere’ quod sit fidem habere, de qua mox supra n. 6970; ex significatione ‘vocis’ quod sit annuntiatum 1 , de qua 2 n. 6971, ita quoque praenuntiatum; et ex significatione ‘leprae’, quae hic est ‘signum posterius’, quod sit profanatio veri, de qua supra n. 6963; quid profanatio, videatur n. 3 6959, et 4 in locis ibi 5 citatis.

Bilješke:

1. The Manuscript inserts ex Verbo.

2. The Manuscript inserts etiam mox supra.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. ex

5. allatis

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Iz Swedenborgovih djela

 

Arcana Coelestia #1837

Proučite ovaj odlomak

  
/ 10837  
  

1837. ‘Fuit sol ad occidendum’: quod significet tempus et statum ante consummationem, constat a significatione ‘solis’; sol in sensu interno significat Dominum, et inde caelestia quae sunt amoris et charitatis, proinde ipsam amorem et charitatem, de qua prius n. 30-38, et n. 1053; inde patet quod ‘occasus solis’ sit ultimam tempus Ecclesiae, quod vocatur consummatio, cum amplius nulla charitas. Ecclesia Domini comparatur quoque temporibus diei, prima ejus aetas ortui solis seu aurorae et mane, ultima occasui solis seu vesperae et umbris quae tunc, nam se similiter habent; pariter comparatur temporibus anni, prima ejus aetas veri cum omnia florent, quae ante ultimam autumno, cum incipiunt torpescere; immo etiam comparatur metallis, prima ejus aetas appellatur aurea, ultima ferrea et argillacea, ut apud Dan. 2:31-33. Ex his patet quid significatur per quod ‘sol esset ad occidendum’; et quod significet tempus et statum ante consummationem, quia nondum sol occidit; in sequentibus agitur de statu Ecclesiae cum sol occidit, quod tunc caligo facta, et fumus furni et fax ignis transiret inter segmenta.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.