Iz Swedenborgovih djela

 

Arcana Coelestia #2849

Proučite ovaj odlomak

  
/ 10837  
  

2849. ‘Tanquam stellas caelorum’: quod significet multitudinem cognitionum boni et veri, constat ex significatione ‘stellarum’ quod sint cognitiones boni et veri, de qua n. 1808, 2495. Spirituales sunt qui in Verbo passim comparantur stellis, et hoc a cognitionibus boni et veri quae illis, non autem caelestes, quia his non cognitiones sed perceptiones; et praeterea quia stellae illuminant noctem, est enim spiritualibus lux nocturna qualis a luna et stellis respective ad lucem diurnam in qua sunt caelestes; quod spiritualibus obscurum respective sit, videatur n. 1043, 2708 pr. , 2715.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Iz Swedenborgovih djela

 

Arcana Coelestia #3546

Proučite ovaj odlomak

  
/ 10837  
  

3546. ‘In manum Jacobi filii sui’: quod significet quod talis esset affectio veri naturalis, constat ex eo quod haec clausula sit praecedentium, et tunc talis ‘Jacobus’, per quem repraesentatur verum naturale, n. 3305, 3509, 3525, nempe quod indutus quoad manus et collum pellibus haedorum caprarum, in manu habuerit cupedias quas patri suo Jishako apportaret.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.