Iz Swedenborgovih djela

 

Arcana Coelestia #1659

Proučite ovaj odlomak

  
/ 10837  
  

1659. SENSUS INTERNUS

Quae in hoc capite continentur, apparent sicut non forent repraesentativa, nam agitur solum de bellis inter plures reges, et de vindicatione Loti per Abramum, et tandem de Malkizedecho, ita tanquam non aliquid arcanum caeleste intus haberent; sed usque haec, sicut omnia reliqua, in sensu interno recondunt arcanissima, quae quoque in continua serie consequuntur ab illis quae praecedunt et se in continua serie connectunt cum illis quae sequuntur:

[2] in illis quae praecedunt, actum est de Domino ac Ipsius instructione, tum de externo Ipsius Homine, qui mediis scientiis et cognitionibus conjungendus esset Interno; sed quia Externus Ipsius Homo talis erat, ut dictum, quod ex hereditario a matre habuerit in Se illa qua impedirent conjunctionem, quae usque prius per pugnas et tentatione’. expellenda essent antequam Externus Ipsius Homo uniri posse’ Interno, seu Humana Ipsius Essentia Divinae, quare in hoc capite agitur de pugnis illis, quae in sensu interno repraesentantur et significantur per ‘bella’, de quibus hic agitur: intra Ecclesiam notum est quod Malkizedechus repraesentaverit Dominum, et quod sic de Domino in sensu interno, ubi de Malkizedecho, agatur; inde quoque concludi potest quod non solum illa sed etiam cetera repraesentent: nam ne verbulum in Verbo potest scriptum esse quod non demissum sit e caelo, et consequenter in quo non angeli videant caelestia:

[3] antiquissimis temporibus etiam plura repraesentabantur per bella, quae vocabant ‘Bella Jehovae 1 ’, quae nihil aliud significabant quam pugnas Ecclesiae et illorum qui fuerunt ab Ecclesia, hoc est, illorum tentationes, quae non aliud sunt quam pugnae et bella cum malis apud se, proinde cum turba diabolica quae mala excitat, et conatur destruere Ecclesiam et hominem Ecclesiae: quod per ‘bella’ in Verbo nihil aliud intelligatur, constare manifeste ex eo potest quod in Verbo nihil nisi de Domino et Ipsius Regno et Ecclesia agi possit, quia est Divinum non humanum, proinde caeleste non mundanum, quare per bella quae in sensu litterae non alia in sensu interno possunt intelligi; quod melius a sequentibus constare potest.

Bilješke:

1. See Num. 21:14, 15.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Iz Swedenborgovih djela

 

Arcana Coelestia #1158

Proučite ovaj odlomak

  
/ 10837  
  

1158. Quod ‘ex his dispersae sunt insulae gentium in terris suis’ significent quod plurium gentium cultus ex illis exstiterint, et quod ‘insulae’ sint particulares tractus, ita particulares cultus, qui adhuc remotiores fuerunt, et quod ‘terrae’ sint illorum communia, constat ex significatione ‘insularum’, in Verbo. Huc usque actum est de illis qui cultum externum habuerunt correspondentem interno; per ‘septem filios Japheti’ significati sunt illi qui propius ad verum cultum internum accesserunt; per ‘septem filios Gomeri et simul Javanis’, illi qui remotius a vero cultu interno fuerunt; per ‘insulas gentium’ significantur illi qui adhuc remotius, et proprie illi qui inter se mutuo in charitate vixerunt sed usque in ignorantia, non scientes quicquam de Domino, de doctrinalibus fidei Ecclesiae, et de cultu interno; sed tamen quendam externum cultum habuerunt quem religiose observarunt; tales vocantur ‘insulae’ in Verbo, quare per insulas significatur in sensu interno cultus qui remotior est:

[2] qui in sensu interno Verbi sunt, ut angeli, ignorant quid insulae, talium enim ideam amplius non habent; sed pro iis percipiunt cultum remotiorem qualis est gentium extra Ecclesiam: similiter etiam per insulas percipiunt illa intra ipsam Ecclesiam quae aliquantum remotiora sunt a charitate, sicut sunt amicitiae et civilitates; amicitia non est charitas, minus adhuc civilitas, sed sunt gradus infra charitatem, at quo plus trahunt a charitate, eo plus sunt sincerae.

[3] Quod per ‘insulas’ talia significentur, constare potest ab his in Verbo locis;

apud Esaiam,

Obmutescite Mihi, insulae, et populi innovent vires, accedant.... Viderunt insulae et timuerunt, fines terrae trepidarunt, appropinquarunt et venerunt, 41:1, 5;

ibi ‘insulae’ pro gentibus probis extra Ecclesiam, qui cultum suum externum religiose observarunt; ultimi termini ubi Ecclesia, appellantur ‘fines terrae’:

apud eundem,

Non caligabit, et non confringet, donec ponit in terra judicium, et legem Ipsius insulae exspectant.... Cantate Jehovae canticum novum, laudem Ipsius a fine terrae, descendentes mare, et plenitudo ejus, insulae et habitatores earum.... Ponent Jehovae gloriam, et laudem Ipsius in insulis indicabunt, 42:4, 10, 12;

‘insulae’ hic quoque pro gentibus extra Ecclesiam qui in ignorantia, simplicitate et probitate vixerunt:

[4] apud eundem,

Attendite insulae ad Me, et auscultate populi e longinquo, 49:1;

similiter pro gentibus illis quae remotiores sunt a cultu Domini et a cognitionibus fidei, quare dicitur ‘e longinquo’:

apud eundem In Me insulae sperabunt, et brachium Meum exspectabunt 51:5;

pro iisdem; quia sunt qui in probitate vivunt, dicitur ‘in Me sperabunt, et brachium Meum exspectabunt’:

apud Jeremiam,

Audite Verbum Jehovae gentes, et indicate in insulis longinquo, 31:10;

pro iisdem:

apud Zephaniam,

Formidabilis Jehovah super illis, quia macie conficiet omnes deos terrae; et incurvabunt se Ipsi, quisque de loco suo, omnes insulae gentium, 2:11;

‘insulae gentium’ pro gentibus remotioribus a cognitionibus fidei:

[5] apud Davidem,

Jehovah regnat, exsultet terra, laetentur insulae multae; nubes et caligo circum circa Ipsum, Ps. 97:1, [2]; pro iisdem; ignorantia eorum hic repraesentative exprimitur per ‘nubem et caliginem’, sed quia in simplicitate et probitate, dicitur ‘circum circa Ipsum’. Quia per ‘insulas’ significantur illa quae remotiora sunt, etiam Tarshish, Pul, Lud, Tubal et Javan per quos significati sunt externi cultus, appellati sunt ‘insulae’, Esai. 66:19, tum quoque Kittim Jer. 2:10; Ezech. 27:6.

Insulae quoque cum opponuntur terrae aut montibus, significant vera fidei, ex eo quod in mari sint; ita doctrinalia, quae sunt ritualia.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.