from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Arcana Coelestia #8267

Studere hoc loco

  
/ 10837  
  

8267. ‘Et canticum Jah’: quod significet quod omne fidei et inde gloriae sit ex Divino Vero quod ab Ipso, constat ex significatione ‘cantici’, cum de Jehovah, quod sit glorificatio Domini, de qua supra n. 8261; at cum de homine, ut hic, quod sit gloria quae ex fide, ita fides ex qua gloria, nam omne gloriae quae homini, est ex fide in Dominum, 1 quia fides quae fides est a Domino, et sic Dominus in fide, proinde ipsa gloria; causa quod gloria hominis sit ex fide, etiam est quia Divinum Verum, 2 ex quo et per quod fides, apparet coram oculis angelorum ut lux, tum sicut splendor et jubar lucis; hoc jubar lucis, una cum magnificis caeli quae ex luce, appellatur gloria, quae sic non aliud est quam Divinum Verum, 3 ita fides, inde nunc est quod ‘canticum’, cum de homine, sit gloria ex fide.

[2] Quod ‘Jah’ sit Divinum Verum procedens a Divino Humano Domini, est quia Jah est ex Jehovah, et vocatur Jah quia non est Esse sed 4 Existere ex Esse; Divinum enim Verum est Existere, Divinum autem Bonum est Esse, videatur n. 6880; inde etiam dicitur ‘canticum Jah’, quia per ‘canticum’ significatur 5 fides quae est Divini Veri 6 ; per ‘Jah’ quoque significatur Divinum Verum apud Davidem,

Cantate Deo, laudate nomen Ipsius, extollite equitantem super nubibus, per Jah nomen Ipsius, et exultate coram Ipso, Ps. 68:5 [KJV Ps. 68:4];

‘laudare et extollere Deum per Jah nomen Ipsius’ est per Divinum Verum: etiam apud eundem,

In angustia invocavi Jah, respondit mihi in latitudine Jah; Jehovah auxiliatus est mihi, robur meum et canticum Jah: non moriar sed vivam, et annuntiabo opera Jah; 7 intrabo per portas justitiae et confitebor Jah, Ps. cxviii [5, 13, 14, 17, 19];

ibi ‘Jah’ est Dominus quoad Divinum Verum: similiter Jah in Hallelu-Jah, Ps. 105:45 8 , 106:1, 48, 111:1, 112:1, 113:1, 9, 115:17, 18, 116:19.

V:

1. nam

2. quod fides procedens a Domino

3. proinde

4. The Manuscript inserts est.

5. gloria fidei

6. The Manuscript inserts, ut supra dictum.

7. The Manuscript inserts castigando castigavit me Jah, .

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

from the Writings of Emanuel Swedenborg

 

Arcana Coelestia #1053

Studere hoc loco

  
/ 10837  
  

1053. ‘Et erit arcus in nube’: quod significet statum ejus, constat ex illis quae prius de arcu in nube dicta et ostensa sunt, quod nempe homo aut anima in altera vita cognoscatur ex sphaera ejus apud angelos; et quod sphaera quoties Domino beneplacet, repraesentetur per colores quales sunt arcus, diversimode secundum cujusvis statum, respective ad fidem in Dominum, ita respective ad bona et vera fidei: in altera vita sistuntur videndi colores qui ex nitore et splendore immensum superant pulchritudinem colorum qui oculis in terra videntur; unusquisque color aliquid caeleste et spirituale repraesentat;

[2] colores illi sunt ex luce quae in caelo, et variegatione lucis spiritualis, ut dictum supra; vivunt enim angeli in tanta luce ut lux mundi respective nihili sit; lux caeli in qua vivunt angeli, ad lucem mundi se habet respective sicut lumen solis meridiani ad lumen candelae, quod exstinguitur et nullum fit oriente sole: est in caelo lux caelestis et est lux spiritualis; lux caelestis, ut comparative loquar, est sicut lux solis, at lux spiritualis est sicut lux lunae, sed cum omni differentia secundum statum angeli recipientis lucem; similiter se habent colores quia ex luce inde. Ipse Dominus est caelo angelorum caelestium Sol, et caelo angelorum spiritualium Luna: haec incredibilia sunt iis qui nullum conceptum de vita quam animae vivunt post mortem, habent, sed usque verissima.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.