스웨덴보그의 저서에서

 

Arcana Coelestia #2849

해당 구절 연구하기

  
/ 10837  
  

2849. ‘Tanquam stellas caelorum’: quod significet multitudinem cognitionum boni et veri, constat ex significatione ‘stellarum’ quod sint cognitiones boni et veri, de qua n. 1808, 2495. Spirituales sunt qui in Verbo passim comparantur stellis, et hoc a cognitionibus boni et veri quae illis, non autem caelestes, quia his non cognitiones sed perceptiones; et praeterea quia stellae illuminant noctem, est enim spiritualibus lux nocturna qualis a luna et stellis respective ad lucem diurnam in qua sunt caelestes; quod spiritualibus obscurum respective sit, videatur n. 1043, 2708 pr. , 2715.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

스웨덴보그의 저서에서

 

Arcana Coelestia #114

해당 구절 연구하기

  
/ 10837  
  

114. Verum fidei etiam in Verbo significatum est et repraesentatam per lapides pretiosos, ut in pectorali judicii, et super humeris ephodi Aharonis; in pectorali, aurum, hyacinthinum, purpura, coccineum dibaphum, et xylinum, repraesentabant illa quae sunt amoris; lapides pretiosi, illa quae fidei ex amore; similiter lapides duo recordationis super humeris ephodi, qui erant ex shoham, circumdati fundis auri, Exod. 28:9-22;

quod manifeste dicitur apud Ezechielem ubi agitur de homine possidente divitias caelestes, sapientiam et intelligentiam, Plenus sapientia, et perfectus pulchritudine, in Eden horto Dei fuisti; omnis lapis pretiosus, operimentum tuum, rubinus, topazius, adamas; tarshish, shoham, et iaspis; saphir, chrysoprasus, smaragdus; et aurum, opus tympanorum tuorum, et fistularum tuarum, in te, in die, quo creatus es, praeparata sunt; ... perfectus tu in viis tuis, a die quo creatus es, 28:12, 13, 15; quae quod significent caelestia et spiritualia fidei, non autem lapides, unicuique constare potest: immo unusquisque lapis quoddam essentiale fidei repraesentabat.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.