სვედენბორგის ნაშრომებიდან

 

Arcana Coelestia # 8267

შეისწავლეთ ეს პასაჟი.

  
/ 10837  
  

8267. ‘Et canticum Jah’: quod significet quod omne fidei et inde gloriae sit ex Divino Vero quod ab Ipso, constat ex significatione ‘cantici’, cum de Jehovah, quod sit glorificatio Domini, de qua supra n. 8261; at cum de homine, ut hic, quod sit gloria quae ex fide, ita fides ex qua gloria, nam omne gloriae quae homini, est ex fide in Dominum, 1 quia fides quae fides est a Domino, et sic Dominus in fide, proinde ipsa gloria; causa quod gloria hominis sit ex fide, etiam est quia Divinum Verum, 2 ex quo et per quod fides, apparet coram oculis angelorum ut lux, tum sicut splendor et jubar lucis; hoc jubar lucis, una cum magnificis caeli quae ex luce, appellatur gloria, quae sic non aliud est quam Divinum Verum, 3 ita fides, inde nunc est quod ‘canticum’, cum de homine, sit gloria ex fide.

[2] Quod ‘Jah’ sit Divinum Verum procedens a Divino Humano Domini, est quia Jah est ex Jehovah, et vocatur Jah quia non est Esse sed 4 Existere ex Esse; Divinum enim Verum est Existere, Divinum autem Bonum est Esse, videatur n. 6880; inde etiam dicitur ‘canticum Jah’, quia per ‘canticum’ significatur 5 fides quae est Divini Veri 6 ; per ‘Jah’ quoque significatur Divinum Verum apud Davidem,

Cantate Deo, laudate nomen Ipsius, extollite equitantem super nubibus, per Jah nomen Ipsius, et exultate coram Ipso, Ps. 68:5 [KJV Ps. 68:4];

‘laudare et extollere Deum per Jah nomen Ipsius’ est per Divinum Verum: etiam apud eundem,

In angustia invocavi Jah, respondit mihi in latitudine Jah; Jehovah auxiliatus est mihi, robur meum et canticum Jah: non moriar sed vivam, et annuntiabo opera Jah; 7 intrabo per portas justitiae et confitebor Jah, Ps. cxviii [5, 13, 14, 17, 19];

ibi ‘Jah’ est Dominus quoad Divinum Verum: similiter Jah in Hallelu-Jah, Ps. 105:45 8 , 106:1, 48, 111:1, 112:1, 113:1, 9, 115:17, 18, 116:19.

სქოლიოები:

1. nam

2. quod fides procedens a Domino

3. proinde

4. The Manuscript inserts est.

5. gloria fidei

6. The Manuscript inserts, ut supra dictum.

7. The Manuscript inserts castigando castigavit me Jah, .

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

სვედენბორგის ნაშრომებიდან

 

Arcana Coelestia # 1733

შეისწავლეთ ეს პასაჟი.

  
/ 10837  
  

1733. ‘Possessori caelorum et terrae’: quod significet Interni Hominis seu Jehovae conjunctionem cum Interiore et Exteriore, constat ex significatione ‘caeli et terrae’; ‘caelum’ appellatur illud quod interius est in homine, et ‘terra’ illud quod exterius; quod caelum significet illud quod interius est in homine, causa est quia homo quoad interiora est imago caeli, et sic exiguum quoddam caelum; Interior Domini Homo principaliter est caelum, quia Dominus est omne in omnibus caeli, ita ipsum caelum: quod exterior homo appelletur ‘terra’, inde sequitur; quam etiam per ‘novos caelos et novam terram’, de quibus apud Prophetas et in Apocalypsi, nihil aliud intelligitur quam regnum Domini, et unusquisque qui est regnum Domini seu in quo est regnum Domini; quod caelum et terra illa significent, videatur de caelo n. 82, 911, et de terra n. 82, 620, 636, 913.

[2] Quod hic ‘Deus Altissimus possessor caelorum et terrae’ significet Interni Hominis conjunctionem cum Interiore et Exteriore apud Dominum, constare potest ex eo quod Dominus quoad Internum Hominem fuerit Ipse Jehovah, et quia Internus Homo seu Jehovah duxit et instruxit Externum, ut Pater Filium; ideo dicitur quoad Externum Hominem respective ad Jehovam ‘Filius Dei’, at respective ad matrem ‘Filius hominis’; Internus Domini Homo, Qui Ipse Jehovah, est Qui hic dicitur ‘Deus Altissimus’, et antequam conjunctio plenaria seu unio facta, dicitur ‘Possessor caelorum et terrae’, hoc est, Possessor omnium quae apud Interiorem et Exteriorem Hominem, qui hic per ‘caelos et terram’ intelliguntur, ut dictum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.