スウェーデンボルグの著作から

 

Arcana Coelestia#9063

この節の研究

  
/ 10837に移動  
  

9063. ‘Ad liberum 1 mittet’ illum pro dente ejus': quod significet quod non servire amplius possit interno, constat ex significatione ‘ad liberum 2 mittere’ quod sit dimittere e servitio, ita non amplius servire, ut supra n. 9061, et ex significatione ‘dentis’ quod sit sensuale, de qua nunc supra n. 9062. Quomodo cum his se habet, sciri potest ex illis quae de statu interni hominis cum externus laesus est, mox supra n. 9061 ostensa sunt; similiter se habet cum sensuali laeso, hoc enim est ultimum in naturali homine; quod etiam hoc regenerandum sit ut homo plene regeneratus sit, videatur n. 6844, 6845, 7645. Quod haec quae de oculo et de dente servi aut ancillae statuta sunt, arcana in se contineant quae nemo videre potest nisi per sensum internum, cuivis potest constare; quid enim absque arcana causa foret statuere quod servi dimitterentur liberi propter oculum aut propter dentem, et non propter alia membra 3 cum corrumperentur? sed arcana 4 illa causa patet cum scitur quid in spirituali sensu significatur per ‘oculum’ et per ‘dentem’; quod cum scitur, in lucem venit cur ita statutum sit.

脚注:

1. dimittet

2. dimittere altered to mittere

3. si

4. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

  
/ 10837に移動  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

スウェーデンボルグの著作から

 

Arcana Coelestia#7646

この節の研究

  
/ 10837に移動  
  

7646. ‘Et comedet residuum evasionis relictae vobis a grandine’: quod significet consumptionem omnium quae aliquid ex vero habent, constat ex significatione ‘comedere’ quod sit 1 consumi; et a significatione ‘residui evasionis relictae a grandine’ quod 2 sit verum non consumptum a priore falso, quod per ‘grandinem’ significatur; 3 quod ‘grando’ sit falsum, videatur n. 7553, 7574; falsa quae ‘grando’ significat sunt falsa in exteriore naturali, at falsa quae ‘locusta’ significat sunt falsa in extremis ejus; haec falsa sunt quae consumunt vera et bona communissima; nam exteriora sunt quoque communiora, et 4 externa sunt communissima; quando communia destructa sunt, particularia dissipantur, nam communia sunt quae continent, et particularia quae continentur.

脚注:

1. consumtio

2. significet

3. Grando enim significabat falsa quae consumebant vera et bona in exteriori naturali; at locusta significat falsa quae consumunt vera et bona en extremis ejus, ita quae consumunt communissima

4. extrema

  
/ 10837に移動  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.