スウェーデンボルグの著作から

 

Arcana Coelestia#4996

この節の研究

  
/ 10837に移動  
  

4996. ‘Eo quod tu uxor illius’: quod significet quia non alii bono conjungendum, constat ex significatione 'uxoris' quod sit verum adjunctum suo bono, de qua n. 1468, 2517, 3236, 4510, 4823, hic verum naturale non spirituale cum bono naturali non spirituali, ut supra n. 4988.

  
/ 10837に移動  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

スウェーデンボルグの著作から

 

Arcana Coelestia#8361

この節の研究

  
/ 10837に移動  
  

8361. ‘Et rectum in oculis 1 Ipsius feceris’: quod significet vitam secundum illa, constat ex significatione ‘rectum facere’ quod sit vivere secundum 2 dictamen veri; et ex significatione ‘in oculis Jehovae’ quod sit coram Domino, ita secundum praecepta Ipsius, nam Dominus est in praeceptis Suis cum vivitur secundum illa; is quoque dicitur ‘in oculis Domini esse’ qui in fide in Ipsum est. Quod ‘vocem audire’ attinet, significat 3 id proprie oboedientiam, n. 2542, 3869, 5017; sed cum quoque dicitur ‘facere’, ut hic, tunc ‘audire’ significat fidem, et ‘facere’ vitam, ut constare potest a Domini verbis apud Matthaeum, Omnis qui audit Mea verba et facit ea, comparabo viro prudenti; at omnis audiens verba Mea, sed non faciens ea, comparabitur viro stulto, 7:24, 26:

apud Lucam, Omnis qui venit ad Me, et audit sermones Meos facitque eos, monstrabo vobis cui similis 4 est, 6:47:

apud eundem,

Semen quod in terra bona, tu sunt qui in corde simplici et bono audiunt verbum, retinent, et fructum faciunt in patientia, 8:15:

apud eundem,

Jesus dixit, Mater Mea et fratres Mei tu sunt qui audiunt verbum Dei et faciunt illud, 8:21 5 ; in his locis ‘audire’ significat 6 percipere, intelligere, et fidem habere, 7 ‘facere’ significat vivere secundum illa; at ubi ‘audire’ dicitur et non simul ‘facere’, tunc ‘audire’ significat fidem voluntate et actu, ita oboedientiam; causa est quia quod auditur, hoc transit in visum internum qui intellectus, et ibi excipitur a voluntate, et transit sicut per circulum in actum; inde voci audire inest 8 natura significatio oboedientiae, prout audire aut auscultare alicui, videatur n. 4652-4660.

脚注:

1. illius in the Manuscript and in the First Latin Edition.

2. verum

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. sit

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. scire

7. The Manuscript deletes et and inserts at.

8. The Manuscript inserts quasi.

  
/ 10837に移動  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.