スウェーデンボルグの著作から

 

Arcana Coelestia#4807

この節の研究

  
/ 10837に移動  
  

4807. GENESEOS CAPUT TRIGESIMUM OCTAVUM

Ante caput praecedens, n. 4661-4664, inceptum est explicare quae Dominus apud Matthaeum 25:31 ad fin: locutus est de judicio super bonos et malos, qui ibi vocantur oves et hirci; quis sensus internus illorum verborum est, nondum explicatum est, sed nunc ante hoc et aliquot 1 sequentia capita, explicandum venit; et inde constabit quod per ultimum judicium ibi non intellectum sit ultimum tempus mundi et quod tunc primum resurgent mortui et congregabuntur coram Domino et judicabuntur, sed quod intellectum sit ultimum tempus cujusvis qui e mundo in alteram vitam transit, tunc enim est judicium ejus; hoc judicium est quod intelligitur. At quod ita sit, non apparet ex sensu litterae, sed ex sensu interno; quod Dominus ita locutus sit, est quia per repraesentativa et significativa locutus est, sicut ubivis alibi in Verbo Veteris et 2 Novi Testamenti; loqui enim per repraesentativa et significativa, est loqui simul coram mundo et coram caelo, seu coram hominibus et coram angelis; talis loquela est Divina quia universalis, et inde est propria Verbi; quapropter qui in mundo sunt et non nisi quam mundana curant, non aliud ex his quae Dominus de ultimo judicio locutus est, capiunt quam quod resurrectionis tempus simul erit omnibus, immo quod Dominus tunc sedebit super throno gloriae et dicet ad congregatos secundum verba ibi 3 ; at qui caelestia curant, illi sciunt quod tempus resurrectionis sit cuivis 4 cum moritur, et quod Domini verba ibi involvant quod unusquisque secundum vitam judicabitur, ita quod unusquisque judicium secum ferat, quia vitam.

脚注:

1. aliqua

2. tam Veteris quam

3. illa

4. unicuivis

  
/ 10837に移動  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

スウェーデンボルグの著作から

 

Arcana Coelestia#565

この節の研究

  
/ 10837に移動  
  

565. Quod per ‘hominem’ significetur hic genus humanum tunc temporis, et quidem malum seu corruptum, constare potest a sequentibus: ‘Non arguet spiritus Meus hominem in perpetuum, eo quod ille caro’, vers. 3, ‘quod multiplicatum malum hominis in terra, et omne figmentum cogitationum cordis ejus solummodo malum’, vers. 5, ‘delebo hominem, quem creavi’, vers. 7, et cap. seq. vers. 21, 22, 22, ‘Exspiravit omnis caro repens super terra, ... et omnis homo, in cujus naribus flatus spiritus vitarum’. De homine prius dictum quod Dominus solus Homo, et quod ab Ipso omnis caelestis homo seu caelestis Ecclesia vocatur homo; inde reliqui; tum quoque omnis cujuscumque fidei ad distinguendum eum a brutis; sed homo non est homo et distinctus a brutis, nisi per reliquias, ut dictum, quae sunt Domini; inde quoque homo vocatur homo, et quia propter reliquias quae sunt Domini, ita quoque a Domino, etiamsi pessimus; nam homo nusquam est homo sed vilissimum brutorum si non ei reliquiae.

  
/ 10837に移動  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.