スウェーデンボルグの著作から

 

Arcana Coelestia#1984

この節の研究

  
/ 10837に移動  
  

1984. GENESEOS CAPUT DECIMUM SEPTIMUM

Pauci possunt credere quod in Verbo sit sensus internus qui prorsus non elucet ex littera, et hoc quia tam remotus est a sensu litterae, ut 1 quasi distet sicut caelum a terra; sed quod sensus litterae in 2 se talia contineat, et quod sit repraesentativus et significativus arcanorum quae nemo videt quam Dominus et angeli a Domino, constat ab illis quae in Parte Prima passim dicta sunt: se habet sensus litterae ad sensum internum sicut hominis corpus ad ejus animam; homo dum in corpore est et ex corporeis cogitat, paene nescit aliquid de anima, nam corporis functiones aliae sunt quam animae, adeo ut si functiones animae detegerentur, non agnoscerentur quod tales; ita se habet quoque cum internis Verbi; in internis ejus est anima, hoc est, vita illius; haec, nempe interna, nihil aliud spectant quam Dominum, Ipsius Regnum, Ecclesiam, et illa quae Ipsius Regni et Ecclesiae sunt apud hominem; quae cum spectantur, est Verbum Domini, nam tunc est ipsa vita in illis; quod ita se habeat, multis confirmatum est in Parte Prima; et pro certo scire datum 3 ; nusquam enim aliquae ideae de corporeis et mundanis transire possunt ad angelos, sed exuuntur illae et prorsus removentur in primo limine cum abeunt ab homine, ut 4 ab ipsa experientia videri potest in Parte Prima, n. 1769-1772 incl. ; et quomodo mutantur n. 1872-1876:

[2] Hoc quoque satis constare potest ex perplurimis in Verbo, quae nusquam intelligibilia sunt in sensu litterae, quae nisi illis anima seu vita talis inesset, non agnoscerentur pro Verbo Domini, nec ulli qui non ab infantia imbuit quod crederet Verbum esse inspiratum et sic sanctum, apparerent ut Divina. Quis ex sensu litterae sciret quod significant illa quae Jacobus locutus ad filios suos ante mortem, Gen. 49?

Quod Dan serpens super via, aspis super semita, mordens calcaneos equi, et cadet eques ejus retrorsum, vers. 17. Quod Gadem turma depraedabitur [eum, ] ille depraedabitur calcaneum, vers. 19. Quod Naphtali [sit] cerva dimissa, dans sermones elegantiae, vers. 21. Quod Jehudah ligabit ad vitem asininum pullum suum, et ad vitem nobilem filium asinae suae: lavabit in vino vestimentum suum, et in sanguine uvarum velamen suum: ruber oculis prae vino, et albus dentibus 5 prae lacte, vers. 11, 12, 12.

Similiter in perplurimis locis apud Prophetas; at quid haec significant, nusquam patet nisi in 6 sensu interno, in quo omnia et singula pulcherrimo ordine cohaerent.

[3] Similiter quae Dominus dixit de ultimis temporibus apud Matthaeum, In consummatione saeculi, sol obscurabitur, et luna non dabit lucem suam; et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur; et tunc apparebit signum Filii hominis; et tunc plangent omnes tribus terrae, 24:29, 30;

haec nusquam significant obscurationem solis et lunae, nec delapsum stellarum de caelo, nec planctum tribuum, sed charitatem et fidem, quae in sensu interno sunt ‘sol’ et ‘luna’, et [ita] obscurabuntur; tum 7 cognitiones boni et veri, quae sunt ‘stellae’, et hic vocantur ‘virtutes caelorum’ quae ita decident et evanescent; et quod omnia fidei, quae sunt ‘tribus terrae’ ut quoque ostensum est in Parte Prima n. 31, 32, 1053, 1529-1531, 1808. Ex his paucis nunc constare potest quid sensus internus Verbi, tum quod remotus et aliquibus in locis remotissimus sit a sensu litterae: sed usque sensus litterae repraesentat vera, et sistit apparentias veri, in quibus homo esse potest dum non in luce veri.

脚注:

1. The Manuscript has et.

2. The Manuscript inserts Verbi.

3. The Manuscript has mihi.

4. The Manuscript inserts et mutantur in ideas caelestes et spirituales, ita in tales quae sunt sensu interni.

5. The Manuscript has dentes.

6. The Manuscript has a.

7. The Manuscript has et.

  
/ 10837に移動  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

スウェーデンボルグの著作から

 

Arcana Coelestia#6907

この節の研究

  
/ 10837に移動  
  

6907. ‘Quod non dabit vobis rex Aegypti ad eundum’: quod significet quod falsum se oppositurum, constat ex significatione ‘non dare vobis’ quod sit se opponere, nam qui non dat cum dicitur 1 quod Divinum mandatum sit, n. 6903, et qui negat ut quis colat Deum, is se opponit, ut solent omnes facere qui in falso apud se confirmato sunt; ex repraesentatione ‘Pharaonis’ seu ‘regis Aegypti’ quod sit falsum, de qua n. 6651, 6679, 6683; et ex significatione ‘ad eundum’, nempe ‘viam trium dierum in desertum ad sacrificandum Jehovae Deo’ quod sit ad vivendum secundum verum in statu prorsus remoto a falsis, ac ad colendum ita Dominum, n. 6904.

[2] Quomodo cum illis qui in falso sunt, qui repraesentantur per regem Aegypti, ' quod se opponant illis qui in veris, se habet, dicendum: in mundo, qui in falso sunt non se aperte opponunt illis qui in vero, inhibent enim vincula externa, quae sunt timores ne contra leges regni et Ecclesiae appareant esse, ita non videri potuerunt ut boni cives; quisque enim justus et verus in externa forma vult in mundo videri, ac improbi plus quam probi, ob causam ut animos captent, et fallant 2 propter lucrum et honores, sed intus 3 se opponunt se, nam quotiescumque audiunt aliquem vera Ecclesiae profitentem non ex officio sed ex zelo, apud se subsannant, et si tunc non arcerent vincula 4 externa, aperte irriderent; tales cum in alteram vitam veniunt, non magis illos inhibent vincula externa, nam haec tunc illis auferuntur, ex causa ut quisque pateat qualis est; et tunc aperte se opponunt illis qui in veris sunt ac illos secundum omne possibile infestant; hoc tunc illis est ipsum jucundum vitae; cumque admonentur ne talia faciant, quia, si non desistunt, quod removeantur tandem prorsus et detrudantur in infernum, usque ad hoc nihil attendunt sed persistunt jugiter in infestatione ut prius; nam tantum in jucundo 5 vitae ex falso sunt; hoc ita illos occupat ut nihil quicquam quod est intelligentiae admittant; haec sunt quae significantur per quod ‘non dabit vobis rex Aegypti ad eundum’ et quae repraesentantur per ‘Pharaonem quod toties se opposuerit’; 6 remotio talium spirituum, et detrusio in infernum, repraesentatur per ‘interitum Pharaonis et Aegyptiorum in mari Suph’.

[3] Qui in malo vitae ac inde in falso sunt, illi sunt in luce mundi, nam est lux per quam 7 videntur objecta intellectualia; haec lux apud illos qui in falso ex malo sunt rutilans est, et quo magis in falso ex malo 8 , eo rutilantior; gloria mundi, quae ex amore sui, accendit illam, et 9 facit 10 rutilum 11 ejus; et quia ita, apparent inibi vera illis prorsus ut falsa, ac falsa prorsus ut vera; causa est quia in jubar 12 hujus lucis non influere potest lux 13 caelestis, haec apud talem lucem fit caligo; inde est quod tales in forti persuasivo sint de falsis 14 contra vera, quia 15 vident illa ita in luce ista; at apud illos qui in veris sunt ex bono, lux 16 mundi non rutilat sed obscura est; lux autem caeli est apud illos candida; et quia haec candida est, 17 in illa apparent vera ut vera, ac falsa ut falsa; nam cum incidit 18 illa lux 19 in falsa, quae in luce mundi 20 separata a luce caeli apparent ut vera, tunc non modo obscurat illa, sed prorsus exstinguit; haec lux, nempe lux caeli, fit successive magis et magis apud illos candida, et tandem adeo ut lux mundi cum illa non comparari queat; 21 ex his apparet causa cur illi qui in falsis ex malo sunt, ex tam forti persuasivo se opponant illis qui in veris; de 22 qua oppositione nunc supra actum est. (ns)

脚注:

1. Divinum mandatum esse

2. lucri et honoris et famae propter illa causa

3. The Manuscript inserts in.

4. The Manuscript inserts illa.

5. falsi

6. The Manuscript inserts et.

7. The Manuscript inserts etiam.

8. The Manuscript inserts sunt.

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. The Manuscript inserts ipsum.

11. ibi

12. talis

13. coeli

14. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

15. in luce illa vident falsa prorsus ut vera, ac vicissim

16. The Manuscript inserts illa.

17. The Manuscript places this after apparent.

18. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

19. The Manuscript inserts coeli.

20. sunt

21. The Manuscript inserts quod ita sit per plurimas experientias scire datum est;

22. quibus

  
/ 10837に移動  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.