スウェーデンボルグの著作から

 

Arcana Coelestia#1783

この節の研究

  
/ 10837に移動  
  

1783. SENSUS INTERNUS

QUAE hic continentur, sunt, ut prius dictum, historica vera, nempe quod a Jehovah ita locutum cum Abramo, et quod ei in hereditatem promissa terra Canaan; quod ei mandatum ut sic poneret vitulam, capram, arietem, turturem et pullum; quod volatile descenderit super corpora; quod ceciderit super eum sopor, et in sopore terror tenebrarum; et cum sol occidisset, quod visum ei sicut furnus fumi cum face ignis inter partes, praeter cetera; haec sunt historica vera, sed usque omnia et singula, quoad minimum facti, repraesentativa, et ipsa verba quibus describuntur, quoad minimum iotam significativa, hoc est, in omnibus et singulis est sensus internus; sunt enim omnia et singula quae in Verbo, inspirata, et quia inspirata, non possunt aliter quam esse ab origine caelesti, hoc est, caelestia et spiritualia in sinu suo recondere, aliter nusquam foret Verbum Domini;

[2] haec sunt quae continentur in sensu interno; qui sensus cum patet, obliteratur sensus litterae sicut nullus foret, ut et vicissim, cum ad solum sensum historicum seu litterae attenditur, obliteratur sensus internus sicut nullus foret: haec se habent sicut lux caelestis ad lucem mundi, et vicissim sicut lux mundi est sicut caligo tunc lux mundi est sicut caligo, quod per experientiam mihi notum factum est; at cum quis in luce mundi est, tunc lux caelestis, si apparet, foret sicut caligo; similiter ac in mentibus humanis, qui in sapientia humana seu in scientiis ponit omne, ei sapientia caelestis apparet sicut obscurum nullum; at qui in sapientia caelesti est, ei sapientia humana est sicut commune quoddam obscurum in quo nisi caelestes radii insunt, foret sicut caligo.

  
/ 10837に移動  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

スウェーデンボルグの著作から

 

Arcana Coelestia#4333

この節の研究

  
/ 10837に移動  
  

4333. Quid per illa verba significetur in sensu interno, constabit ab explicatione sequente, quod nempe describatur qualis status tunc futurus, cum Ecclesia vetus rejicitur et nova instauratur: quod rejectio Ecclesiae veteris et instauratio novae sit quod intelligitur per consummationem saeculi et per adventum Filii hominis et in genere per ultimum judicium, pluries prius ostensum est; tum quod ultimum illud judicium aliquoties exstiterit in hoc orbe terrarum, nempe PRIMO, cum Ecclesia caelestis Domini, quae Antiquissima, in antediluvianis periit per mundationem malorum et falsorum, quae in sensu interno est diluvium:

[2] SECUNDO, cum Ecclesia spiritualis, quae post diluvium, et Antiqua dicitur, per multum orbis Asiatici diffusa, ex se desiit:

[3] TERTIO, cum repraesentativum Ecclesiae apud Jacobi posteros destructum, quod factum cum decem tribus in perpetuam captivitatem abductae sunt ac inter gentes sparsae; et denique cum Hierosolyma destructa, et Judaei etiam dispersi; quia tunc consummatio saeculi post adventum Domini fuit, ideo etiam plura 1 quae apud Evangelistas de consummatione illius saeculi a Domino dicta sunt, etiam ad illam gentem applicabilia sunt, et quoque a pluribus hodie applicantur; sed usque in specie et imprimis ibi agitur de consummatione saeculi quae nunc instat, nempe de fine Ecclesiae Christianae, de qua etiam apud Johannem in Apocalypsi agitur; haec erit QUARTUM ultimum judicium in hoc orbe terrarum. Quid involvunt verba quae continentur in versibus 36-42 supra allegatis, constabit a sensu eorum interno qui talis est.

脚注:

1. eadem

  
/ 10837に移動  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.