Dalle opere di Swedenborg

 

Arcana Coelestia #9063

Studia questo passo

  
/ 10837  
  

9063. ‘Ad liberum 1 mittet’ illum pro dente ejus': quod significet quod non servire amplius possit interno, constat ex significatione ‘ad liberum 2 mittere’ quod sit dimittere e servitio, ita non amplius servire, ut supra n. 9061, et ex significatione ‘dentis’ quod sit sensuale, de qua nunc supra n. 9062. Quomodo cum his se habet, sciri potest ex illis quae de statu interni hominis cum externus laesus est, mox supra n. 9061 ostensa sunt; similiter se habet cum sensuali laeso, hoc enim est ultimum in naturali homine; quod etiam hoc regenerandum sit ut homo plene regeneratus sit, videatur n. 6844, 6845, 7645. Quod haec quae de oculo et de dente servi aut ancillae statuta sunt, arcana in se contineant quae nemo videre potest nisi per sensum internum, cuivis potest constare; quid enim absque arcana causa foret statuere quod servi dimitterentur liberi propter oculum aut propter dentem, et non propter alia membra 3 cum corrumperentur? sed arcana 4 illa causa patet cum scitur quid in spirituali sensu significatur per ‘oculum’ et per ‘dentem’; quod cum scitur, in lucem venit cur ita statutum sit.

Note a piè di pagina:

1. dimittet

2. dimittere altered to mittere

3. si

4. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Dalle opere di Swedenborg

 

Arcana Coelestia #4955

Studia questo passo

  
/ 10837  
  

4955. Quid haec in sensu interno involvunt, patebit ab illis quae sequuntur; sciendum prius quod haec opera quae recensentur sint ipsa charitatis in suo ordine; hoc nemo videre potest qui non sensum internum Verbi novit, hoc est, nisi sciat quid intelligitur per ‘esurienti dare edere, sitientem potare, peregrinum colligere, nudum induere, aegrotum visitare, ad illos in carcere venire’; qui de his cogitat solum ex sensu litterae, is colligit inde quod per illa intelligantur bona opera in externa forma, et nihil arcani praeterea illis inesse, cum tamen in singulis est arcanum, et hoc Divinum quia a Domino; sed arcanum non hodie intelligitur quia nulla hodie sunt doctrinalia charitatis; postquam enim separaverunt charitatem a fide, perierunt illa doctrinalia, et loco illorum recepta et inventa sunt doctrinalia fidei, quae doctrinalia prorsus nihil docent quid charitas et quid proximus;

[2] doctrinalia 1 apud antiquos docuerunt omnia genera et omnes species charitatis, et quoque quis proximus erga quem charitas exercenda, et quomodo unus in alio gradu et in alio respectu quam alter proximus est, et consequenter quomodo charitas erga unum aliter quam erga alterum applicata 2 exercenda; redegerunt 3 etiam illum in classes, et nomina indiderunt, et vocarunt quosdam pauperes, egenos, miseros, afflictos, quosdam caecos, claudos, mancos ut et pupillos et viduas, quosdam esurientes, sitientes, peregrinos, nudos, aegrotos, vinctos, et sic porro; inde sciebant in quo debito essent erga unum et erga alterum; sed haec doctrinalia, ut dictum, perierunt, et cum illis etiam intellectus Verbi, usque adeo ut nemo hodie aliud sciat quam [quod] per pauperes, viduas, pupillos in Verbo non alii intelligantur quam qui ita vocantur; similiter hic per esurientes, sitientes, peregrinos nudos, aegrotos, in carcere; cum tamen per hos describitur charitas qualis est in sua essentia, et ejus exercitium quale erit in sua vita.

Note a piè di pagina:

1. The Manuscript inserts charitatis.

2. applicate

3. redigerunt, in the First Latin Edition

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.