Dalle opere di Swedenborg

 

Arcana Coelestia #9063

Studia questo passo

  
/ 10837  
  

9063. ‘Ad liberum 1 mittet’ illum pro dente ejus': quod significet quod non servire amplius possit interno, constat ex significatione ‘ad liberum 2 mittere’ quod sit dimittere e servitio, ita non amplius servire, ut supra n. 9061, et ex significatione ‘dentis’ quod sit sensuale, de qua nunc supra n. 9062. Quomodo cum his se habet, sciri potest ex illis quae de statu interni hominis cum externus laesus est, mox supra n. 9061 ostensa sunt; similiter se habet cum sensuali laeso, hoc enim est ultimum in naturali homine; quod etiam hoc regenerandum sit ut homo plene regeneratus sit, videatur n. 6844, 6845, 7645. Quod haec quae de oculo et de dente servi aut ancillae statuta sunt, arcana in se contineant quae nemo videre potest nisi per sensum internum, cuivis potest constare; quid enim absque arcana causa foret statuere quod servi dimitterentur liberi propter oculum aut propter dentem, et non propter alia membra 3 cum corrumperentur? sed arcana 4 illa causa patet cum scitur quid in spirituali sensu significatur per ‘oculum’ et per ‘dentem’; quod cum scitur, in lucem venit cur ita statutum sit.

Note a piè di pagina:

1. dimittet

2. dimittere altered to mittere

3. si

4. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Dalle opere di Swedenborg

 

Arcana Coelestia #4169

Studia questo passo

  
/ 10837  
  

4169. ‘Oves tuae et caprae tuae non abortiverunt’: quod significet statum ejus quoad bonum et bonum veri, constat a significatione ‘ovis’ quod sit bonum, de qua sequitur; et a significatione ‘caprae’ quod sit bonum veri, de qua n. 3995, 4006; per bonum simpliciter dictum, intelligitur bonum voluntatis, per bonum veri autem bonum intellectus; bonum voluntatis est ex bono facere bonum, bonum autem intellectus est ex vero facere bonum; haec apparent illis qui bonum faciunt ex vero, quod unum sint, sed usque inter se multum differunt; bonum enim facere ex bono, est ex perceptione boni; perceptio boni 1 non datur apud alios quam apud caelestes; at bonum facere ex vero, est ex scientia et inde intellectu, sed absque perceptione quod ita sit, solum quod sic instructus sit ab aliis, aut a se per facultatem suam intellectualem concluserit quod ita sit; hoc potest fallax verum esse, sed usque si finem boni habet, tunc quod ex vero illo facit, ut bonum fit.

[2] Quod ‘oves’ significent bona, constare potest a pluribus locis in Verbo, quorum haec solum licet afferre;

apud Esaiam,

Afflictus est, et non aperuit os suum, sicut pecus ad mactationem ducitur, et sicut ovis coram tonsoribus, ... et non aperuit os suum, 53:7;

de Domino, ubi comparatur ‘ovi’ non ex vero sed ex bono: apud Matthaeum,

Jesus dixit ad duodecim quos emisit, In viam gentium non abitote, et in urbem Samaritanorum ne ingredimini, abite potius ad oves perditas domus Israelis, 10:5, 6;

‘gentes’ ad quas non abirent, pro illis qui in malis; quod ‘gentes’ sint mala, videatur n. 1259, 1260, 1849; ‘urbes Samaritanorum’ pro illis qui in falsis; ‘oves’ pro illis qui in bonis:

[3] apud Johannem,

Jesus post resurrectionem dixit ad Petrum, Pasce agnos Meos; secundum 2 dixit, ... Pasce oves Meas; tertio dixit, ... Pasce oves Meas, 21:15-17;

3 ‘agni’ pro illis qui in innocentia; ‘oves’ primo loco pro illis qui in bono ex bono; ‘oves’ tertio loco pro illis qui in bono ex vero: apud Matthaeum,

Cum veniet Filius hominis in gloria Sua, ... statuet oves a dextris, hircos [vero] a sinistris; et 4 dicet... illis qui a dextris, Venite benedicti Patris Mei, ut hereditatem possidete paratum vobis regnum a fundatione mundi; nam esurivi, et dedistis Mihi quod ederem; sitivi et potastis Me; peregrinus fui et collegistis Me; nudus fui et induistis Me; aegrotus fui et visitastis Me; in custodia fui et venistis ad Me:... in quantum fecistis uni ex his fratribus Meis minimis, Mihi fecistis, 25:31-40;

ibi quod ‘oves 5 ’ pro bonis, hoc est, pro illis qui in bono sunt, manifeste patet; omnia genera bonorum charitatis ibi continentur in sensu interno, de quibus ex Divina Domini Misericordia, alibi; per ‘hircos’ significantur in specie illi qui in fide et in nulla charitate sunt;

[4] similiter apud Ezechielem,

Vos, mi grex, dixit Dominus Jehovih, ecce Ego judicans inter pecudem et pecudem, inter arietes ovium, et inter hircos 34:17;

quod ‘hirci’ sint in specie illi qui in fide nullius charitatis sunt, constare potest ex significatione ‘hircorum’ quod sint in bono sensi illi qui in vero fidei, et inde in aliqua charitate, sed in opposito illi qui in fide nullius charitatis; ratiocinantur de salute ex principii quod fides salvet; quod etiam apparet ex illis quae Dominus de hirci dicit apud Matthaeum in loco citato; qui autem in nullo vero fide: et simul in nullo bono charitatis sunt, illi absque tali judicio, 6 nempe absque convictione quod in falso sint, feruntur in infernum.

Note a piè di pagina:

1. The Manuscript inserts, seu quod ita sit, .

2. The Manuscript has secundo

3. The Manuscript inserts ubi.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. ovis, in the First Latin Edition

6. The Manuscript has hoc est

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.