Dalle opere di Swedenborg

 

Arcana Coelestia #4229

Studia questo passo

  
/ 10837  
  

4229. GENESEOS CAPUT TRIGESIMUM SECUNDUM

In Parte Tertia inceptum est explicare illa quae Dominus apud Matthaeum capite 24 praedixerat de Ultimo Judicio; et explicatio illa praemissa est ante ultima capita ibi, et cum explicatione continuatum est usque ad versum 31 illius Evangelistae, videantur n. 3353-3356, n. 3486-3489, n. 3650-3655, n. 3897-3901, n. 4056-4060; quis sensus internus Omnium illorum in summario, patet ab illis quae ibi explicata sunt, quod nempe praedictum sit de successiva vastatione Ecclesiae, et tandem de instauratione novae, hoc Ordine: I. Quod non inciperent scire quid bonum et verum, sed litigarent de illis: II. Quod contemnerent illa: III. Quod non corde agnoscerent: IV. Quod profanarent: V. Et quia adhuc permansurum verum fidei et bonum charitatis apud quosdam, qui electi vocantur, describitur status fidei tunc: VI. Et dein status charitatis: VII. Ac demum agitur de initia novae Ecclesiae, quae intelligitur per verba quae ultimo explicata sunt, nempe per haec, Et emittet angelos Suos cum tuba et voce magna, et congregabunt electos Ipsius a quatuor ventis, ab extremo caelorum usque ad extremum illorum, vers. 31, per quae quod initium novae Ecclesiae intellectum sit, videatur n. 4060 ad finem.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Dalle opere di Swedenborg

 

Arcana Coelestia #1541

Studia questo passo

  
/ 10837  
  

1541. Et ascendit Abram ex Aegypto, ipse et uxor illius, et omne quod illi, et Lot cum illo, versus meridiem. Haec et sequentia hujus capitis in sensu interno etiam repraesentant Dominum, estque continuatio Ipsius vitae a pueritia. ‘Ascendit Abram ex Aegypto’ significat quod a scientificis quae Dominum reliquerunt; ‘Abram’ in sensu interno est Dominus, hic cum adhuc puer; ‘Aegyptus’ hic ut prius, scientia: ‘ipse et uxor illius’ significat caelestia vera quae tunc apud Dominum: ‘et omne quod illi’ significat omnia quae caelestium essent: ‘et Lot cum illo’ significat sensuale: ‘versus meridiem’ significat in lucem caelestem.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.