Dalle opere di Swedenborg

 

Arcana Coelestia #1143

Studia questo passo

  
/ 10837  
  

1143. Tametsi harum gentium quae Ecclesiam Antiquam constituerunt, haec nomina fuerunt, usque in sensu interno intelliguntur res, nempe ipsi cultus: quid nomina, quid terrae, quid gentes, et similia, ne hilum norunt qui in caelo; talium ibi nulla idea est, sed rerum per illa significatarum: ex sensu interno vivit Verbum Domini, est sicut anima cujus quasi corpus est sensus externus; seque habet sicut homo, cum corpus ejus moritur tunc vivit anima; et cum vivit anima tunc non amplius novit quae corporis sunt; ita cum inter angelos venit, nec quid Verbum in sensu litterae, sed quid in sua anima: homo Antiquissimae Ecclesiae talis fuit, qui si hodie viveret et legeret Verbum, ne hilum inhaereret sensui litterae, sed foret sicut illum non videret, modo sensum internum abstracte a littera, et quidem sicut littera non foret, sic in vita aut anima Verbi. Similiter se habet ubivis in Verbo, etiam in historicis quae talia prorsus sunt sicut relata, sed usque ibi ne quidem una vocula datur quae non in sensu interno arcana involvit, quae nusquam apparent iis qui in contextu historico tenent animum. Ita in hoc capite, per nomina hic significantur, in sensu litterae aut historico, populi qui Antiquam Ecclesiam constituerunt, in sensu autem interno doctrinalia illorum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Dalle opere di Swedenborg

 

Arcana Coelestia #893

Studia questo passo

  
/ 10837  
  

893. Vers. 13. Et factum in primo et sexcentesimo anno, in principio in primo mensis, aruerunt aquae de super terra, et removit Noah tectum arcae, et vidit, et ecce arefactae sunt facies humi. ‘Quod factum in primo et sexcentesimo anno’ significant terminum ultimum: ‘in principio in primo mensis’ significant terminum primum: ‘aruerunt aquae de super terra’ significant quod falsitates tunc non apparerent: ‘et removit Noah tectum arcae et vidit’ significant remotis falsis lucem veritatum fidei quas agnovit et quibus fidem habuit: ‘et ecce arefactae sunt facies humi’ significant regenerationem.

[2] Quod ‘factum in primo et sexcentesimo anno’ significent terminum ultimum, constat ex significatione ‘numeri sexcenteni, de quo in cap. praec. vers. 6, n. 737, quod sit principium, et quidem ibi, principium tentationis; finis ejus designatur per eundem numerum, transacto integro anno, sic ut factum in fine anni; quare etiam adjicitur, qquod ‘in principio in primo mensis’, quo significatur terminus primus. Tota aliqua periodus in Verbo designatur vel per diem, vel per septimanam, vel per mensem, vel per annum, immo si vel foret centum aut mille annorum, sicut ‘dies’ in primo capite Geneseos, per quem significatae sunt periodi regenerationis hominis Antiquissimae Ecclesiae; nam dies et annus nihil aliud in sensu interno significant quam tempus, et quia tempus, significant statum; quare annus pro tempore et statu passim sumitur in Verbo; ut apud Esaiam,

Ad proclamandum annum beneplaciti Jehovae, et diem ultionis Deo nostro, ad consolandum omnes lugentes, 61:2;

ubi de Adventu Domini:

apud eundem,

Dies ultionis in corde Meo, et annus redemptorum Meorum venerat, 63:4;

ubi quoque ‘dies et annus’ pro tempore et statu:

apud Habakkuk, Jehovah opus Tuum in medio annorum vivifica illud; in medio annorum notum facias, 3:2;

ubi ‘anni’ pro tempore et statu:

apud Davidem,

Deus Tu Ipse, et anni Tui non consumuntur, Ps. 102:28 [KJV Ps. 102:27];

‘anni’ pro temporibus, et quod Deo non tempus: similiter hic ‘annus’, qui fuit diluvii, nusquam significat aliquem annum, sed tempus non per certos annos determinatum, et simul statum; videantur quae prius de annis n. 482, 487, 488, 493.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.