Iz Swedenborgovih djela

 

Arcana Coelestia #8914

Proučite ovaj odlomak

  
/ 10837  
  

8914. ‘Et omnis populus videntes voces et faces’: quod significet perceptionem verorum Divinorum ex bono, constat ex significatione ‘videre’ quod sit intelligere et percipere, de qua n. 2150, 2325, 2807, 3764, 3863, 3869, 4403-4421, 4567, 4723, 5400, ex significatione ‘vocum’ seu tonitruum, quod sint vera Divina, de qua n. 7573, 8813, et ex significatione ‘facum’ seu fulgurum, quod sint splendores qui sunt veris ex bono amoris, qui perstringunt et penetrant, de qua n. 8813.

[2] Per vera Divina ex bono intelliguntur hic omnia praecepta Decalogi quae ex monte Sinai enuntiata sunt e medio tonitruum et fulgurum; quae ideo tunc sistebantur 1 quia tonitrua significabant vera Divina, quae quoque ideo vocantur voces, et fulgura significabant splendores qui veris ex bono, quae etiam ideo vocantur faces seu flammae; quod flammae sint Divina Vera procedentia ex Divino Bono Domini, videatur n. 6832.

Bilješke:

1. etiam apparebant

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Iz Swedenborgovih djela

 

Arcana Coelestia #4567

Proučite ovaj odlomak

  
/ 10837  
  

4567. ‘Visus Deus ad Jacobum adhuc in veniendo illo e Paddan Aram et benedixit illi’: quod significet perceptionem interiorem naturalem, constat a significatione ‘visus Deus’ quod sit perceptio interior; quod ‘videre’ sit intelligere et percipere, videatur n. 2150, 2807, 3764, 3863, 4403-4421, inde ‘visus Deus’ cum praedicatur de Domino, est perceptio ex Divino, quae eadem est cum perceptione interiore; quod perceptio illa naturali fuerit, significatur per quod ‘visus Deus ad Jacobum’, ‘Jacobus’ enim 1 repraesentat naturale Domini, ut pluries ostensum: adhuc in veniendo illo e Paddan Aram significat postquam cognitiones 2 boni et veri, quae per Paddan Aram de quibus n. 3664, 3680, 4112,

significantur, hauserat; ‘benedixit 3 illi’ significat progressionem ad interiora naturalis, et ibi conjunctionem boni et veri; ‘benedicere’ enim praedicatur de omni bono quo qui donatur a Divino, n. 1420, 1422, 2846, 3017, 3406, imprimis de conjunctione boni et veri, n. 3504, 3514, 3530, 3565, 3584.

Bilješke:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. The Manuscript inserts et.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.