Iz Swedenborgovih djela

 

Arcana Coelestia #3650

Proučite ovaj odlomak

  
/ 10837  
  

3650. GENESEOS CAPUT VIGESIMUM OCTAVUM

Ante caput praecedens xxvii explicata sunt quae Dominus docuit et praedixit de ultimo judicio, seu de ultimis diebus Ecclesiae, apud Matthaeum, capite xxiv a versu 8 ad 14, n. 3486-3489; nunc sequuntur ordine, ante hoc caput juxta institutum, explicanda quae ibi versibus 15-18;

Cum ergo videritis abominationem desolationis dictam a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, animadvertat.

Tunc qui in Judaea, fugiant in montes. Qui super tecto domus, ne descendat ad tollendum quid e domo sua. Et qui in agro, ne revertatur retro, ad accipiendum vestem suam 1 .

Bilješke:

1. The Manuscript inserts (tunicam)

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Iz Swedenborgovih djela

 

Arcana Coelestia #2159

Proučite ovaj odlomak

  
/ 10837  
  

2159. Quod ‘servus’ sit humanum apud Dominum antequam Divinum factum, constare potest ex pluribus locis apud Propheta' causa est, de qua aliquoties prius, quod humanum apud Dominum non aliud fuerit, antequam illud exuerit, et Divinum fecerit: humanum apud Ipsum fuit ex matre, ita infirmum, secum habens inde hereditarium, quod per tentationum pugnas 1 evicit et prorsus expuli usque adeo ut nihil reliqui de infirmo et hereditario ex matre habuerit, immo tandem nec quicquam a matre; sic ut exuerit prorsus maternum ut non amplius filius ejus; quemadmodum etiam Ipse dicit, apud Marcum, Dixerunt Jesu, Ecce mater Tua, et fratres Tui foris quaerunt Te; et 2 respondit illis, dicens, Quae est mater Mea, aut fratres Me et circumspiciens circumcirca, qui circum Ipsum sedebant, dixi Ecce mater Mea, et fratres Mei; quisquis namque fecerit voluntatem Dei, hic frater Meus, et soror Mea, et mater Mea, 3:32-35; Matth. 12:46-49 [KJV 46-50]; Luc. 8:20, 21.

[2] Cumque exuerit hoc humanum, induit Humanum Divinum, ex quo appellavit Se ‘Filium hominis’, ut pluries in Verbo Novi Testamenti, tum etiam ‘Filium Dei’; et per ‘Filium hominis’ significavit ipsum verum et per ‘Filium Dei’ ipsum bonum, quod fuit Humanae Ipsius Essentiae cum facta Divina; prior status fuit humiliationis Domini, hic autem glorificationis Ipsius, de quo prius, n. 1999:

[3] in statu priore, nempe humiliationis, cum adhuc habuit 3 apud se' humanum infirmum, adoravit Jehovam sicut alium a Se, et quidem sicut servus, nam humanum ‘infirmum’ non aliud est respective; quare etiam in Verbo de humano illo praedicatur ‘servus’; ut apud Esaiam,

Protegam super civitatem hanc ad servandum illam propter Me, et propter Davidem servum Meum, 37:35;

ubi de Assyriis, in quorum castris ab angelo percussi sunt centum et octoginta quinque omnia; ‘David’ pro 4 Domino Qui quia venturus, quoad humanum dicitur ‘servus’; quod ‘David’ in Verbo pro Domino, videatur n. 1888:

[4] apud eundem Prophetam, Ecce, servus Meus, cui innitar, electus Meus, beneplacet anima Mea, dedi spiritum Meum super illum; judicium gentibus proferet, 42:1;

ubi manifeste de Domino de quo ‘servus et electus’, cum fuit in humano, praedicatur:

apud eundem,

Quis caecus, nisi servus Meus et surdus sicut angelus [Meus, quem] mittam? quis caecus sicut perfectus, et caecus sicut servus Jehovae? 42:19;

ubi etiam de Domino de quo similiter ‘servus et angelus’, cum fuit in humano, praedicatur:

[5] apud eandem, Vos testes Mei, dictum Jehovae, et servus Meus, quem elegi; propterea ut sciatis et credatis Mihi, et intelligatis, quod Ego Ipse, 43:10:

apud eundem,

Dixit Jehovah formator meus ab utero in servum sibi, ad reducendum Jacobum ad Ipsum, et Israel Ipsi congregetur:... et dixit, Leve est 5 , ut sis Mihi servus ad erigendum tribus Jacobi, ... dedi te in lucem gentium, ad esse salutem Meam usque ad extremitatem terrae, 49:5, 6;

ubi etiam manifeste de Domino, ac de humano Ipsius, antequam factus ‘lux gentium’, et ‘salus ad extremitatem terrae ’ 6 :

apud eundem,

Quis inter vos timens Jehovae, audiens vocem servi Ipsius, qui ambulat in tenebris, et non splendor ei? confidat in nomine Jehovae, et innitatur Deo suo, 50:10;

‘servus’ etiam pro humano apud Dominum, in quo cum fuit et docuit viam veritatis, est ‘vox servi Jehovae’:

[6] apud eundem,

Vadens coram vobis Jehovah, et colligens vos Deus Israelis, ecce prudenter aget servus Meus, 7 extolletur et exaltabitur et evehetur valde, 52:12, 13;

quod de Domino cum fuit in humano praedicetur ‘servus’, constat nam de illo dicitur, quod ‘extolletur, exaltabitur et evehetur’:

apud eundem,

Non forma illi, et non honor, vidimus illum, sed non aspectus, ... contemptus, vir dolorum, notus morbo; Jehovah voluit conterere illum, infirmum fecit: si posuerit reatum animam suam, videbit semen, prolongabit dies, et voluntas Jehovae per manum Ipsius prosperabitur: ex labore animae suae videbit, saturabitur, per cognitionem suam justificabit justus servus Meus multos; iniquitates eorum Ipse portavit, 53:2, 3, 10, 11;

ubi aperte, sicut in toto hoc capite 8 agitur de statu humiliationis Domini; quod tunc in infirmo humano, etiam dicitur, nempe quo vir dolorum, notus morbo, infirmus, in labore animae suae fuerit praeter plura, in quo statu praedicatur ‘servus’.

Bilješke:

1. The Manuscript inserts et victorias.

2. The Manuscript has at.

3. The Manuscript has apud se haberet.

4. The Manuscript inserts ibi.

5. es, in the First Latin Edition

6. The Manuscript inserts hoc est Deus et Jehovah.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The Manuscript inserts apud prophetam.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.