1409. Quod historica sint repraesentativa sed omnia verba sint significativa, constare potest ex illis quae de repraesentativis et significativis prius dicta et ostensa sunt n. 665, 920, 1361; hic quia repraesentativa incohant, breviter adhuc rem licet exponere: Antiquissima Ecclesia quae fuit caelestis, omnia terrestria et mundana, tum corporea, quae usquam objecta fuerunt eorum sensuum, non aliter spectabant ac res mortuas; sed quia omnia et singula quae in mundo sunt, sistunt aliquam ideam regni Domini, proinde rerum caelestium et spiritualium, cum illa viderent aut caperent aliquo sensu, non cogitabant de iis sed de caelestibus et spiritualibus, et quidem non ab illis sed per illa; ita res mortuae apud eos vivebant. Haec quae significabant, ab ore illorum collegerunt posteri, et inde fecerunt doctrinalia quae fuerunt Verbum Ecclesiae Antiquae post diluvium; haec apud Ecclesiam Antiquam fuerunt significativa, nam per illa didicerunt interna et ex illis cogitarunt de spiritualibus et caelestibus. At postquam perire coepit cognitio illa, ut nescirent quod talia significarentur, atque inciperent terrestria illa et mundana sancta facere et colere, absque cogitatione de significatione ‘eorum, tunc eadem facta sunt repraesentativa; inde Ecclesia repraesentativa quae incohat in Abramo, et postea instituta apud Jacobi posteros: inde sciri potest quod ortus repraesentativorum sit a significativis Ecclesiae Antiquae, et significativa Ecclesiae Antiquae a caelestibus ideis Antiquissimae Ecclesiae. Repraesentativa quomodo se habent, constare potest ab historicis Verbi ubi omnia acta patrum horum, nempe Abrami, Isaci et Jacobi, tum postea Mosis, judicum, regum Jehudae et Israelis, nihil aliud sunt quam repraesentativa: ‘Abramus’, ut dictum, in Verbo repraesentat Dominum, et quia Dominum, etiam caelestem hominem, ‘Isacus’ quoque Dominum et inde spiritualem hominem, ‘Jacobus’ similiter Dominum et inde naturalem hominem correspondentem spirituali: sed ita se habet cum repraesentativis quod nihil reflectatur super personam qualis est, sed super rem quam repraesentat; omnes enim reges Jehudae et Israelis repraesentabant Regium Domini, qualescumque essent, et omnes sacerdotes Sacerdotale Domini, qualescumque essent; ita potuerunt tam mali quam boni repraesentare Dominum, et Ipsius regni caelestia et spiritualia; nam, ut dictum et ostensum prius, repraesentativa prorsus separata sunt a persona. Inde nunc est quod omnia historica Verbi sint repraesentativa et quia illa sunt repraesentativa, sequitur quod omnia verba Verbi sint significativa, hoc est, quod aliud significent in sensu interno quam in sensu litterae.
Arcana Coelestia #3009
3009. Quod alterum attinet, nempe quod Messias, Unctus et Rex sit idem ac Divinum Verum, constat a plurimis locis in Verbo, et ostensum est aliquoties in explicationibus, ut n. 1672, 1728, 2015, 2069; ac Ipse Dominus hoc docet apud Johannem, Dixit ad Jesum 1 Pilatus, Nonne ergo Rex es Tu?
respondit Jesus, Tu dicis, quia Rex sum; Ego in hoc natus sum, et in hoc veni in mundum, ut testimonium dem veritati, omnis qui est ex veritate, audit vocem Meam, 18:37;
inde constat quod ipsum Divinum Verum sit, ex quo Dominus Rex dictus: quod ungerentur reges, et inde dicti uncti, erat quia ‘oleum’ quo ungebantur, significabat bonum, n. 886, 2832, et quod verum, quod ‘rex’ significabat, esset ex bono, ita boni verum, et sic ‘regium’ apud illos repraesentaret Dominum quoad Divinum Verum quod est ex Divino Bono, ita conjugium Divinum boni in vero; at ‘sacerdotale’ conjugium Divinum veri in bono; hoc significatur per ‘Jesum’, illud per Christum.
Bilješke:
1. The Manuscript places this before ad.