Vera Christiana Religio #0

By Emanuel Swedenborg

Study this Passage

/ 853  
  

VERA CHRISTIANA RELIGIO, CONTINENS UNIVERSAM THEOLOGIAM NOVAE ECCLESIAE a DOMINO APUD DANIELEM 7:13-14, ET IN APOCALYPSI 21:1-2, PRAEDICTAE.

AB EMANUELE SWEDENBORG, DOMINI JESU CHRISTI SERVO.

Quod opus ab auctore Amstelodami MDCCLXXI primum in publicum datum, et quod nunc denuo edidit Freya H. Fitzpatrick, cum notis et observationibus. Academy of the New Church, Bryn Athyn, Pennsylvania, 2008.

DANIEL 7, Vers. 13-14.

Videns fui in visionibus noctis, et ecce cum nubibus coelorum sicut FILIUS HOMINIS veniens fuit: Et Huic datum est Dominium, et Gloria et Regnum, et omnes populi, gentes, et linguae Ipsum colent: Dominium Ejus Dominium saeculi, quod non transibit, et Regnum Ejus quod non peribit.

APOCALYPSIS 21:1-2, 5, 9-10.

Ego Johannes vidi Coelum Novum et Terram Novam: et vidi Urbem sanctam Hierosolymam novam, descendentem a Deo e Coelo, paratam sicut Sponsam ornatam Marito suo. Et Angelus loquutus est mecum, dicens, veni ostendam tibi SPONSAM AGNI UXOREM; et abstulit me in spiritu super montem magnum et altum, et ostendit mihi Urbem magnam sanctam Hierosolymam, descendentem e Coelo a Deo.

Sedens super Throno dixit, ecce NOVA OMNIA FACIO; et dixit mihi, scribe, quia haec verba vera et fida sunt.

Sigla et Compendia

] in margine sinistra = subdivisio numeri secundum John Faulkner Potts in The Swedenborg Concordance (Swedenborg Society, London, 1888-1900)

cf. = confer

[ ] = verba addita ab editore

, (vacue) = nullum interpunctum in prima editione

; (vacue) = comma in prima editione

" " (vacue) = nullum interpunctum in prima editione

AC = Arcana Coelestia (Londoni, 1749-1756)

AE = Apocalypsis Explicata (scriptum 1757-1759)

AR = Apocalypsis Revelata (Amstelodami, 1766)

CI = De Coelo et Ejus Minabilibus, et de Inferno (Londini, 1758)

CUJ = Continuatio de Ultimo Judicio: Et de Mundo Spirituali (Amstelodami, 1763)

DAC = Delitiae Sapientiae de Amore Conjugiali (Amstelodami, 1768)

DD = Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (Amstelodami, 1763)

DNH = De Nova Hierosolyma et Ejus Doctrina Coelesti (Londini, 1758)

Dicta = Dicta Probantia Veteris et Novi Testamenti, post auctoris mortem editum (primum editit Im. Tafel, Tübingen, 1845)

DVit = Doctrina Vitae pro Nova Hierosolyma (Amstelodami, 1763)

SS = Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (Amstelodami, 1763)

SED = Summaria Expositio Doctrinae Novae Ecclesiae (Amstelodami, 1769)

VCR = Vera Christiana Religio (Amstelodami, 1771)

UJ = De Ultimo Judicio, et de Babylonia Destructa (Londini, 1758)

Schmidt = secundum Biblia Sacra in linguam Latinam translata a Sebastiano Schmidt, Argentoratus, edita anno 1696.

Rose = Annotationes ineditae ad Veram Christianam Religionem, primam editionem, scriptae a Jonathan S. Rose, Bryn Athyn, PA.

Worcester = Vera Christiana Religio, Continens Universam Theologiam Novae Ecclesiae, a Samuel H. Worcester editum, Bridgewater, MA, 1889.

Symbols and Abbreviations

] in the left margin = the subsection of a number according to John Faulkner Potts in The Swedenborg Concordance (Swedenborg Society, London, 1888-1900)

cf. = compare

[ ] = words inserted by the editor

, (hollow) = no punctuation in the first edition

; (hollow) = comma in the first edition

" " (hollow) = no punctuation in the first edition

AC = Arcana Coelestia (London, 1749-1756)

AE = The Apocalypse Explained (written 1757-1759)

AR = Apocalypse Revealed (Amsterdam, 1766)

CI = Heaven and Its Wonders and Hell (London, 1758)

CUJ = Continuation concerning the Last Judgment: and concerning the Spiritual World (Amsterdam, 1763)

DAC = Delights of Wisdom Relating to Conjugial Love (Amsterdam, 1768)

DD = Doctrine of the New Jerusalem concerning the Lord (Amsterdam, 1763)

DNH = The New Jerusalem and Its Heavenly Doctrine (London, 1758)

Dicta = Proof Passages from the Old and New Testament (Scripture Confirmations) published posthumously (first published by Im. Tafel, Tübingen, 1845)

DVit = Doctrine of Life for the New Jerusalem (Amsterdam, 1763)

SS = Doctrine of the New Jerusalem concerning the Sacred Scripture (Amsterdam, 1763)

SED = A Brief Exposition of the Doctrine of the New Church (Amsterdam, 1769)

VCR = True Christian Religion(Amsterdam, 1771)

UJ = The Last Judgment and Babylon Destroyed (London, 1758)

Schmidt = according to Biblia Sacra (The Holy Bible) translated into Latin by Sebastian Schmidt, Strasburg, 1696.

Rose = unpublished notes to Vera Christiana Religio, first edition, by Jonathan S. Rose, Bryn Athyn, PA.

Worcester = Vera Christiana Religio, Continens Universam Theologiam Novae Ecclesiae, edited by Samuel H. Worcester, Bridgewater, MA, 1889.

INDEX GENERALIS CONTENTORUM

FIDES NOVI COELI ET NOVAE ECCLESIAE IN FORMA universali ET SINGULARI,1-3.

CAPUT Imum DE DEO CREATORE.

DE UNITATE DEI.

1. Quod tota Scriptura sacra, et inde omnes Doctrinae Ecclesiarum in Christiano Orbe doceant, quod Deus sit, et quod Unus sit, 5-7.

2. Quod universalis Influxus a Deo in animas hominum sit, quod Deus sit, et quod Unus, 8.

3. Inde est, quod in universo Mundo non detur Gens, cui Religio et sana Ratio est, quae non agnoscit Deum, et Deum unum esse, 9-10.

4. Quod qualis Ille Deus unus est, Gentes et Populi abiverint et abeant in diversum, ex pluribus causis, 11.

5. Quod Ratio humana ex multis in Mundo percipere ac concludere possit, si vult, quod Deus sit, et quod unus sit, 12-13.

6. Quod nisi Unus Deus foret, non potuisset Universum creari et conservari, 13.

7. Quod homo, qui non agnoscit Deum, ab Ecclesia sit excommunicatus, et damnatus, 14.

8. Quod apud homines, qui non agnoscunt Unum Deum, sed plures, nihil Ecclesiae cohaereat, 15.

DE DIVINO ESSE, QUOD EST JEHOVAH.

1. Quod Unus ille Deus dicatur Jehovah ex Esse, ita ex eo, quia Solus Est[, Fuit] 1 et Erit, et quia est Primus et Ultimus, Principium et Finis, Alphah et Omegah, 19.

2. Quod Unus ille Deus sit ipsa Substantia et ipsa Forma, et quod Angeli et Homines sint substantiae et formae ex Ipso; et quod quantum hi in Ipso sunt et Ipse in illis, tantum sint Imagines et Similitudines Ipsius, 20.

3. Quod Divinum Esse sit Esse in Se, et simul Existere in Se, 21-22.

4. Quod Divinum Esse et Existere in Se, non possit producere aliud Divinum, quod sit Esse et Existere in Se, consequenter quod Deus alius ejusdem Essentiae non dabilis sit, 23.

5. Quod pluralitas Deorum in Saeculis antiquis, et quoque hodiernis, non aliunde exstiterit, quam ex non intellecto Divino Esse, 24.

DE DEI INFINITATE, SEU IMMENSITATE ET AETERNITATE.

1. Quod Deus, quoniam Est et Existit in Se, et omnia in Universo sunt et existunt ex Ipso, Infinitus sit, 28.

2. Quod Deus, quoniam ante Mundum fuit, ita antequam Tempora et Spatia orta sunt, Infinitus sit, 29.

3. Quod Deus, postquam Mundus factus est, sit in Spatio absque spatio, et in Tempore absque tempore, 30.

4. Quod Infinitas Dei respective ad Spatia, dicatur Immensitas, et respective ad Tempora dicatur Aeternitas, et quod tametsi hi respectus sunt, usque nihil spatii sit in Ipsius Immensitate, et nihil temporis in Ipsius Aeternitate, 31.

5. Quod illustrata Ratio ex permultis in Mundo videre possit Infinitatem Dei, 32.

6. Quod omne Creatum sit Finitum, et quod Infinitum sit in finitis, ut in Receptaculis, et quod in Hominibus ut in sui Imaginibus, 33-34.

DE DEI ESSENTIA QUAE EST DIVINUS AMOR ET DIVINA SAPIENTIA.

1. Quod Deus sit ipse Amor et ipsa Sapientia, et quod illa duo faciant Essentiam Ipsius, 37.

2. Quod Deus sit ipsum Bonum et ipsum Verum, quia Bonum est Amoris, et Verum est Sapientiae, 38.

3. Quod Deus, quia est ipse Amor et ipsa Sapientia, sit ipsa Vita in se, 39-40.

4. Quod Amor et Sapientia in Deo unum faciant, 41-42.

5. Quod Essentia amoris sit amare alios extra se, velle unum cum illis esse, et beatificare illos ex se, 43-45. 2

6. Quod haec Amoris Divini fuerint causa Creationis Universi, et quod sint causa Conservationis ejus, 46-47.

DE DEI OMNIPOTENTIA, OMNISCIENTIA ET OMNIPRAESENTIA.

1. Quod Divinae Sapientiae ex Divino Amore sit Omnipotentia, Omniscientia et Omnipraesentia, 50-51.

2. Quod Dei Omnipotentia, Omniscientia et Omnipraesentia, non possint cognosci, nisi sciatur quid Ordo, et nisi sciantur haec, quod Deus sit Ordo, et quod una cum Creatione introduxerit Ordinem, tam in Universum, quam in omnia et singula ejus, 52-55.

3. Quod Dei Omnipotentia tam in Universo quam in omnibus et singulis ejus, secundum Leges sui ordinis procedat et operetur, 56-58.

4. Quod Deus Omniscius sit, hoc est, percipiat, videat, et sciat omnia et singula usque ad minutissima, quae fiunt secundum Ordinem; et ex illis etiam quae fiunt contra Ordinem, 59-62.

5. Quod Deus Omnipraesens sit a Primis ad Ultima sui Ordinis, 63-64.

6. Quod Homo creatus sit forma Divini Ordinis, 65-67.

7. Quod Homo tantum in potentia contra malum et falsum ex Divina Omnipotentia sit, quodque tantum in sapientia de Bono et Vero ex Divina Omniscientia sit, et quod tantum in Deo ex Divina Omnipraesentia sit, quantum secundum Divinum Ordinem vivit, 68-70.

DE CREATIONE UNIVERSI.

[1.] Quod nemo possit aliquam justam ideam de Creatione Universi sibi comparare, nisi aliquae universales cognitiones praemissae Intellectum in statum perceptionis immittant, de quibus, 75.

[2.] Describitur Creatio Universi per quinque MEMORABILIA, 76-80.

CAPUT IIdum, DE DOMINO REDEMPTORE.

1. Quod Jehovah Deus descenderit et assumserit Humanum, ut redimeret et salvaret homines, 82-84.

2. Quod Jehovah Deus descenderit ut Divinum Verum, quod est Verbum, et tamen quod non separaverit Divinum Bonum, 85-88.

3. Quod Deus assumserit Humanum secundum Divinum suum Ordinem, 89-91.

4. Quod Humanum, per quod Deus se misit in Mundum, sit Filius Dei, 92-94.

5. Quod Dominus per actus Redemptionis se Justitiam fecerit, 95-96.

6. Quod Dominus per eosdem actus Se univerit Patri et Pater se Ipsi, 97-100.

7. Quod sic Deus factus sit Homo, et Homo Deus in una Persona, 101-103.

8. Quod progressio ad unionem fuerit status Exinanitionis Ipsius, et quod ipsa Unio sit status Glorificationis Ipsius, 104-106.

9. Quod posthac nullus ex Christianis in Coelum veniat, nisi qui in Dominum Deum Salvatorem credit, 107-108.

10. Corollarium, de Statu Ecclesiae ante Adventum Domini, et de Statu ejus post illum, 109.

DE REDEMPTIONE.

1. Quod ipsa Redemptio fuerit subjugatio Infernorum, et ordinatio Coelorum, et per illa praeparatio ad Novam Ecclesiam spiritualem, 115-117.

2. Quod absque illa Redemptione nullus homo salvari potuerit, nec Angeli in statu integritatis subsistere, 118-120.

3. Quod Dominus sic non modo homines, sed etiam Angelos redemerit, 121-122.

4. Quod Redemptio fuerit Opus pure Divinum, 123.

5. Quod ipsa haec Redemptio non fieri potuerit, quam per Deum incarnatum, 124-125.

6. Quod Passio crucis fuerit ultima Tentatio, quam Dominus ut Maximus Propheta sustinuit, et quod fuerit medium Glorificationis Humani Ipsius, et non Redemptio, 126-131.

7. Quod Passio crucis credatur fuisse ipsa Redemptio, sit fundamentalis error Ecclesiae; et quod ille error una cum errore de tribus Personis Divinis ab aeterno, perverterit totam Ecclesiam, adeo ut non aliquid residuum spirituale in illa supersit, 132-133.

CAPUT IIItium, DE SPIRITU SANCTO, ET DE DIVINA OPERATIONE.

1. Quod Spiritus sanctus sit Divina Veritas, et quoque Divina Virtus et Operatio procedens a Deo Uno, in quo est Divina Trinitas, ita a Domino Deo Salvatore, 139-141.

2. Quod Divina Virtus et Operatio, quae intelligitur per Spiritum sanctum, sint in genere Reformatio et Regeneratio, et secundum has Innovatio, Vivificatio, Sanctificatio, et Justificatio, et secundum has Purifactio a malis, et Remissio peccatorum, et tandem Salvatio, 142-145.

3. Quod Divina illa Virtus et Operatio, quae intelligitur per missionem Spiritus sancti, apud Clericos in specie sit Illustratio et Instructio, 146-148.

4. Quod Dominus operetur illas Virtutes in illis, qui credunt in Ipsum, 149-151.

5. Quod Dominus operetur ex Se a Patre, et non vicissim, 153-155.

6. Quod spiritus hominis sit ejus Mens, et quicquid ex illo procedit, 156-157.

[7.] Corollarium, quod nullibi in Veteri Testamento dicatur, quod Prophetae loquuti sint ex Spiritu sancto, sed ex Jehovah Deo; aliter vero in Novo, 158.

DE DIVINA TRINITATE.

1. Quod Divina Trinitas sit, quae est Pater, Filius, et Spiritus sanctus, 164-165.

2. Quod Tres illi, Pater, Filius, et Spiritus sanctus, sint tria Essentialia unius Dei, quae faciunt unum, sicut Anima, Corpus, et Operatio apud hominem, 166-169.

3. Quod ante Mundum creatum non fuerit haec Trinitas, sed quod post Mundum creatum, quando Deus incarnatus est, provisa et facta sit, et tunc in Domino Deo Redemptore et Salvatore Jesu Christo, 170-171.

4. Quod Trinitas Divinarum Personarum ab aeterno, sic ante Mundum creatum, sit in ideis cogitationis Trinitas Deorum, et quod haec non possit aboleri per Confessionem oralem unius Dei, 172-173.

5. Quod Trinitas Personarum ignota fuerit in Ecclesia Apostolica, sed quod exorta sit a Concilio Nicaeno, et inde introducta in Ecclesiam Romano-Catholicam, et ab hac in Ecclesias separatas ab illa, 174-176.

6. Quod ex Trinitate Nicaena et simul Athanasiana exorta sit Fides in tres Deos, quae totam Ecclesiam Christianam perverterat, 177-178.

7. Quod inde sit illa Abominaio desolationis, et Afflictio qualis non [fuit nec] 3 futura est, quas Dominus apud Danielem et Evangelistas, et in Apocalypsi, praedixerat, 179-181.

8. Tum hoc, quod nisi Novum Coelum et Nova Ecclesia a Domino conduntur, non conservaretur ulla caro,182.

9. Quod ex Trinitate Personarum, quarum unaquaevis singulatim est Deus, secundum symbolum Athanasianum, plures absonae et heterogeneae ideae de Deo exstiterint, quae sunt phantasiae et abortus, 183-184.

CAPUT IVtum, DE SCRIPTURA SACRA, SEU VERBO DOMINI.

1. Quod Scriptura sacra seu Verbum sit ipsum Divinum Verum, 189-192.

2. Quod in Verbo Sensus spiritualis sit, hactenus ignotus, 193. 4 Quid Sensus spiritualis, 194.

* Quod Sensus spiritualis in omnibus et singulis Verbi sit, ostensum, 196-198.

* Quod Dominus cum in Mundo fuit, loquutus sit per Correspondentias, ita spiritualiter cum naturaliter, 199.

* Quod ex Sensu spirituali sit, quod Verbum Divinitus inspiratum sit, et in omni voce sanctum, 200

* Quod Sensus spiritualis hactenus ignotus fuerit; sed apud Antiquos notus, et de Correspondentiis apud hos, 201-207.

* Quod Sensus spiritualis Verbi, non alicui posthac detur, nisi qui in genuinis Veris a Domino est, 208.

* Mirabilia de Verbo ex Sensu spirituali ejus, 209.

3. Quod Sensus literae Verbi sit Basis, Continens, et Firmamentum Sensus Spiritualis et Coelestis ejus, 210-213.

4. Quod Divinum Verum in Sensu literae Verbi, sit in suo Pleno, in suo Sancto, et in sua Potentia, 214-216.

* Quod Vera Sensus literae Verbi intelligantur per Lapides pretiosos, ex quibus constabant fundamenta Novae Hierosolymae de qua in Apocalypsi, 5 et hoc ex Correspondentia, 217.

* Quod Bona et Vera Sensus literae Verbi correspondeant Urim et Thumim in Ephodo Aharonis, 218.

* Quod Vera et Bona in ultimis, qualia sunt in Sensu literae Verbi, significentur per Lapides pretiosos in Horto Edenis, in quo Rex Tyri dicitur fuisse, apud Ezechielem, 219.

* Quod eadem repraesentata sint per Aulaea, Vela et Columnas Tabernaculi, 220.

* Quod pariter per Externa Templi Hierosolymitani, 221.

* Quod Verbum in sua Gloria repraesentatum sit in Domino cum transformatus, 222.

* Quod potentia Verbi in ultimis repraesentat sit per Naziraeos, 223.

* De ineffabili Potentia Verbi, 224.

5. Quod Doctrina Ecclesiae ex Sensu literae Verbi haurienda sit, et per illum confirmanda, 225, 229, 230.

* Quod Verbum absque Doctrina non intelligatur, 226-228.

* [Quod Doctrina ex Sensu literae Verbi haurienda sit, et per illum confirmanda, 229-230] 6

* Quod genuinum Verum, quod Doctrinae erit, in Sensu literae Verbi, non appareat aliis, quam qui in illustratione sunt a Domino, 231-233.

6. Quod per Sensum literae Verbi sit conjunctio cum Domino, et consociatio cum Angelis, 234-239.

7. Quod Verbum in omnibus Coelis sit, et quod inde Sapientia Angelica, 240-242.

8. Quod Ecclesia sit ex Verbo, et quod talis sit apud hominem, qualis ei est intellectus Verbi, 243-247.

9. Quod in singulis Verbi sit conjugium Domini et Ecclesiae, et inde conjugium Boni et Veri, 248-253.

10. Quod Haereses ex Sensu literae Verbi captari possint, sed quod confirmare illas damnosum sit, 254-260.

* Quod plura in Verbo sint apparentiae veri, in quibus vera genuina latent, 257.

* Quod per confirmare apparentias veri, existant fallaciae, 258.

* Quod Sensus literae Verbi sit Custodia pro genuinis veris, quae intus latent, 260.

* Quod Sensus literae Verbi per Cherubos repraesentatus sit, et in Verbo significetur, 260.

11. Quod Dominus in Mundo impleverit omnia Verbi, et per id factus sit Verbum, hoc est, Divinum Verum, etiam in ultimis, 261-263.

136. Quod ante hoc Verbum, quod hodie est in Mundo, fuerit Verbum quod deperditum est, 264-266.

14. Quod per Verbum etiam sit Lux illis, qui extra Ecclesiam sunt, et non habent Verbum, 267-272.

15. Quod nisi Verbum foret, nemo sciret Deum, Coelum et Infernum, et Vitam post mortem, et minus Dominum, 273-276.

CAPUT Vtum, CATHECHISMUS SEU DECALOGUS, QUOAD SENSUM EJUS EXTERNUM ET INTERNUM EXPLICATUS.

1. Quod Decalogus fuerit ipsa Sanctitas in Ecclesia Israelitica; ibi de sanctitate Arcae in qua Lex, 283-286.

2. Quod Decalogus in Sensu literae contineat communia praecepta fidei et vitae, in Sensu autem spirituali et coelesti universaliter omnia, 287-290.

3. PRIMUM PRAECEPTUM: Non erit Deus alius coram faciebus meis, 291-296.

4. SECUNDUM PRAECEPTUM: Non sumes Nomen Dei tui in vanum, quia non insontem habebit Jehovah, qui sumserit Nomen Ipsius in vanum, 297-300.

5. TERTIUM PRAECEPTUM: Memento diei Sabbathi ut sanctifices eum: sex dies laborabis et facies omne opus tuum, at Dies septimus Sabbathum Jehovae Deo tuo, 301-304.

6. QUARTUM PRAECEPTUM: Honora Paterm tuum et Matrem tuam, ut prolongentur dies tui, et ut bene tibi sit super terra, 305-308.

7. QUINTUM PRAECEPTUM: Non Occides, 309-312.

8. SEXTUM PRAECEPTUM: Non Moechaberis, 313-316.

9. SEPTIMUM PRAECEPTUM: Non Furaberis, 317-320.

10. OCTAVUM PRAECEPTUM: Non respondebis contra proximum tuum falsus testis, 321-324.

11. NONUM ET DECIMUM PRAECEPTUM: Non concupisces Domum proximi tui, non concupisces Uxorem proximi tui, non Servum ejus et Ancillam ejus, et Bovem ejus et Asinum ejus, et omne quod Proximo tuo, 325-328.

12. Quod Decem Praecepta Decalogi contineant omnia quae amoris in Deum, et omnia quae amoris erga proximum sunt, 329-331.

CAPUT VItum, DE FIDE.

PRAEFATIO; Quod Fides sit primum tempore, at quod Charitas sit primum fine, 336.

1. Quod Fides salvifica sit in Dominum Deum Salvatorem Jesum Christum: 337-339.

* Quoniam est Deus visibilis, in quo invisibilis, 339.

2. Quod Fides in summa sit, quod qui bene vivit et rite credit, a Domino salvetur, 340-342.

* Quod Primum fidei in Ipsum, sit Agnitio quod FILIUS DEI sit, 342.

3. Quod homo fidem accipiat, per quod adeat Dominum, Veritates ex Verbo discat, et secundum illas vivat, 343-348.

* De Fidei Esse; de Fidei Essentia, de Fidei Statu, et de Fidei Forma, 344, seq.

* De Fide mere naturali, quod sit persuasio mentiens fidem, 345-348.

4. Quod Copia Veritatum sicut in fasce cohaerentium exaltet et perficiat fidem, 349-354.

* Quod Veritates fidei sint multiplicabiles in infinitum, 350.

* Quod dispositio Veritatum fidei sit in series, ita sicut in fasciculos, 7 351.

* Quod secundum copiam et cohaerentiam Veritatum perficiatur fides, 352-353.

* Quod Veritates fidei, utcunque numerosae sunt, et diversae apparent, a Domino unum faciant, 353.

* Quod Dominus sit Verbum, sit Deus Coeli et Terrae, Deus omnis carnis, Deus Vineae seu Ecclesiae, Deus fidei, et ipsa Lux, Veritas, et Vita aeterna, ostensum ex Verbo, 354.

5. Quod Fides absque Charitate non sit fides, et quod Charitas absque Fide non sit charitas, et quod utraque nisi a Domino non vivat, 355-361.

* Quod homo sibi possit comparare fidem, 356.

* Quod homo sibi possit comparare Charitatem, 357.

* Quod etiam homo sibi comparare possit vitam fidei et Charitatis, 358.

* Quod tamen usque nihil fidei, et nihil charitatis, et nihil vitae utriusque, sit ab homine, sed a solo Domino, 359.

* Discrimen inter Fidem naturalem, et Fidem spiritualem, et quod haec sit intus in illa a Domino, 360-361.

6. Quod Dominus, Charitas, et Fides, unum faciant, sicut Vita, Voluntas et Intellectus in homine; et quod si dividuntur, unumquodvis pereat, sicut unio dilapsa in pollinem, 362-367.

* Quod Dominus cum omni Divino suo Amore, cum omni sua Divina Sapientia, ita cum omni sua Divina Vita, influat apud omnem hominem, 364.

* Proinde quod Dominus cum omni essentia Fidei et Charitatis apud omnem hominem influat, 365.

* Quod illa quae influunt a Domino, recipiantur ab homine secundum ejus statum et formam, 366.

* Quod autem homo, qui dividit 8 Dominum, Charitatem et Fidem, non sit Forma recipiens, sed forma destruens, 367.

7. Quod Dominus sit Charitas et Fides in homine, et quod homo sit Charitas et fides in Domino, 368-372.

* Quod conjunctio cum Deo sit, per quam homini salus 9 et vita aeterna, 369.

* Quod non dabilis sit conjunctio cum Deo Patre, sed cum Domino, et per Ipsum cum Deo Patre, 370.

* Quod conjunctio cum Domino sit reciproca, quae est quod homo sit in Domino et Dominus in homine, 371.

* Quod haec reciproca conjunctio Domini et hominis fiat per Charitatem et Fidem, 372.

8. Quod Charitas et Fides simul sint in bonis Operibus, 373-377.

* Quod Charitas sit bene velle, et quod bona Opera sint bene facere ex 10 bene velle, 374.

* Quod Charitas et Fides sint modo mentales, et caducae, nisi, dum fieri potest, determinentur in actus, et in illis coexistant, 375-376.

* Quod sola Charitas non producat bona Opera, minus adhuc sola Fides, sed quod Charitas et Fides simul, 377.

9. Quod sit Fides vera, Fides spuria, et Fides hypocritica, 378-381.

* Quod Ecclesia Christiana ab incunabulis suis inceperit a Schismatibus et Haeresibus infestari et descindi, de quibus, 378.

* Quod Fides vera sit unica, et quod sit in Dominum Deum Salvatorem Jesum Christum, et quod sit apud illos, qui credunt Ipsum esse Filium Dei, Deum Coeli et Terrae, ac Unum cum Patre, 379.

* Quod Fides spuria sit omnis Fides, quae recedit a vera, quae est unica, et quod sit apud illos qui aliunde ascendunt, et Dominum non ut Deum, sed solummodo ut Hominem spectant, 380.

* Quod Fides hypocritica sit nulla fides, 381.

10. Quod nulla Fides sit apud malos, 382-384.

* Quod malis nulla fides sit, quia malum est Inferni, et Fides est Coeli, 383.

* Quod omnibus illis in Christianismo nulla fides sit, qui reprobant Dominum et Verbum, tametsi moraliter vivunt, ac rationaliter, etiam de fide, loquuntur, docent, et scribunt, 384.

CAPUT VIImum: DE CHARITATE, SEU AMORE ERGA PROXIMUM: ET DE BONIS OPERIBUS.

1. Quod tres Amores universales sint, Amor Coeli, Amor Mundi, et Amor sui, 394-396.

* De Voluntate et Intellectu, 397.

* De Bono et Vero, 398.

* De Amore in genere, 399.

* De Amore sui, et de Amore 11 Mundi in specie; 400.

* De Externo et Interno homine, 401.

* De mere Naturali et Sensuali homine, 402.

2. Quod tres illi Amores, dum rite subordinati sunt, perficiant hominem; at dum non rite subordinati sunt, pervertant et invertant illum, 403-405.

3. Quod omnis homo in singulari sit Proximus, qui amandus est, sed secundum quale boni ejus; 406-411.

4. Quod Homo in plurali, qui est Societas minor et major, et quod Homo in composito ex illis, qui est Patria, sit Proximus qui amandus est, 412-414.

5. Quod Ecclesia sit Proximus, qui in superiori gradu amandus; et quod Regnum Domini in supremo, 415-416.

6. Quod amare Proximum in se spectatum, non sit amare Personam, sed Bonum quod in Persona est, 417-419.

7. Quod Charitas et bona Opera sint duo distincta, sicut bene velle et bene facere, 420-421.

8. Quod ipsa Charitas sit, juste et fideliter agere in Officio, Negotio, et Opere, in quo quisque est, et cum quibus in aliquo commercio est, 422-424.

9. Quod BENEFICIA Charitatis sint, dare pauperibus, et opitulari indigentibus, sed cum prudentia, 425-428.

10. Quod DEBITA charitatis, quaedam Domestica, et quaedam Privata, 429-432.

11. Quod DIVERSORIA charitatis, sint Prandia, Coenae et Consortia, 433-434.

12. Quod Primum Charitatis sit amovere mala, et Secundum ejus sit facere bona, quae usui proximo sunt, 435-438.

13. Quod homo in Excercitiis Charitatis non ponat meritum in Operibus, dum credit quod omne bonum sit a Domino, 439-442.

14. Quod Vita moralis, dum simul est spiritualis, sit Charitas, 443-445.

15. Quod Amicitia amoris ligata cum homine, qualiscunque est quoad spiritum, post mortem detrimentosa sit, 446-449.

16. Quod detur Charitas spuria, Charitas hypocritica, et Charitas mortua, 450-453.

17. Quod Amicitia amoris inter Malos, sit intestinum Odium inter illos, 454-455.

18. De conjunctione amoris in Deum, et amoris erga Proximum, 456-458.

CAPUT VIIIvum, DE LIBERO ARBITRIO.

1. Hodiernae Ecclesiae Praecepta et Dogmata de Libero Arbitrio, 463-465.

2. Quod in Horto Edenis positae sint duae Arbores, una Vitae et altera Scientiae boni et mali, significet quod homini Liberum Arbitrium in spiritualibus datum sit, 466-469.

3. Quod homo non sit Vita, sed Receptaculum vitae a Deo, 470-474.

4. Quod homo, quamdiu vivit in Mundo, teneatur in medio inter Coelum et Infernum, et ibi in Aequilibrio spirituali, quod est Liberum Arbitrium, 475-478.

5. Quod ex Permissione mali, in qua cujusvis Internus homo est, evidenter pateat, quod homini Liberum arbitrium in spiritualibus sit, 479-482. 12

6. Quod absque Libero Arbitrio in spiritualibus, Verbum non foret alicujus usus, consequenter Ecclesia non aliquid, 483-485.

7. Quod absque Libero Arbitrio in spiritualibus, non foret aliquid hominis, per quod se vicissim conjungat Domino, et inde non Imputatio, sed mera Praedestinatio, quae detestabilis, 485.

* Detestabilia de Praedestinatione evulgantur, 486-488.

8. Quod absque Libero Arbitrio in spiritualibus, Deus foret in causa mali, et sic nulla Imputatio charitatis et fidei, 489-492.

9. Quod omne spirituale Ecclesiae, quod in Libero intrat, et quod ex Libero recipitur, maneat; non autem quod vicissim, 493-496.

10. Quod Voluntas et Intellectus hominis in hoc Libero Arbitrio sint; sed quod facere malum, in utroque Mundo, Spirituali et Naturali, per leges coercitum sit, quoniam alioquin Societas utrinque periret, 497-499.

11. Quod si hominibus non foret Liberum Arbitrium in spiritualibus, potuissent omnes in universo terrarum Orbe intra unum diem adduci ad credendum in Dominum; sed quod hoc non fieri possit, est causa, quia id, quod non ex Libero arbitrio recipitur, non maneat, 500-502.

* Quod Miracula hodie non fiant, quia auferunt Liberum Arbitrium in spiritualibus, et cogunt, 501.

CAPUT IXnum. DE POENITENTIA.

1. Quod Poenitentia sit primum Ecclesiae apud hominem, 510-511.

2. Quod Contritio, de qua hodie dicitur, quod praecedat Fidem, et quam sequitur consolatio Evangelii, non sit Poenitentia, 512-515.

3. Quod sola Confessio oralis, quod Peccator sit, non sit Poenitentia, 516-519.

4. Quod homo nascatur ad omnis generis mala, et quod nisi removeat illa quoad partem per Poenitentiam, maneat in illis, et qui manet in illis, non potest salvari, 520-524.

* Quid impletio Legis, 523-524.

5. Quod cognitio peccati, et exploratio alicujus apud se, poenitentiam inchoet, 525-527.

6. Quod actualis Poenitentia sit explorare se, cognoscere et agnoscere sua peccata, supplicare ad Dominum, et Novam vitam inchoare, 528-531.

7. Quod vera Poenitentia sit non modo explorare Acta[Acta Apostolorum] vitae suae, sed etiam intentiones voluntatis suae, 532-534.

8. Quod etiam Poenitentiam agant illi, qui non explorant se, sed usque a malis, quia peccata sunt, desistunt: et quod haec Poenitentia fiat ab illis, qui Charitatis Opera ex religione faciunt, 535-537.

9. Quod Confessio coram Domino Deo Salvatore oporteat fieri, et tunc supplicatio de ope et potentia resistendi malis, 13 538-539, 560.

10. Quod actualis Poenitentia facilis sit apud illos, qui aliquoties illam egerunt, sed refractaria illis, qui non egerunt, 561-563.

11. Quod qui Poenitentiam nunquam egit, aut se introspexit et scrutatus est, tandem non sciat quid malum damnabile et quid bonum salutare, 564-566.

CAPUT Xmum. DE REFORMATIONE ET REGENERATIONE.

1. Quod homo nisi denuo regeneratur, et sicut e novo creatur, non possit ingredi Regnum Dei, 572-575.

2. Quod Nova Generatio seu Creatio fiat a solo Domino per Charitatem et Fidem, ut duo Media, cooperante homine, 576-578.

3. Quod omnes, quia omnes redempti sunt, regenerari possint, quisque secundum suum statum, 579-582.

4. Quod Regeneratio 14 fiat ad instar sicut homo concipitur, gestatur in utero, nascitur, et educatur, 583-586.

5. Quod Primus actus novae generationis dicatur Reformatio, qui est Intellectus, et quod Secundus actus dicatur Regeneratio, qui est Voluntatis et inde Intellectus, 587-590. 15

6. Quod Internus homo primum reformandus sit, et per hunc Externus, et quod homo sic regeneretur, 591-595.

7. Quod dum hoc sit, pugna inter Internum et Externum hominem oriatur, et tunc qui vincit, dominatur super alterum, 596-600.

8. Quod Homini regenerato sit nova Voluntas et novus Intellectus, 601-606.

9. Quod Homo regeneratus sit in communione cum Angelis Coeli, et non regeneratus in communione cum spiritubus Inferni, 607-610.

10. Quod quantum homo regeneratur, tantum removeantur peccata, et quod remotio illa sit Remissio peccatorum, 611-614.

11. Quod Regeneratio non dabilis sit absque Libero Arbitrio in Spiritualibus, 615-617.

12. Quod Regeneratio non dabilis sit absque Veris, per quae formatur Fides, et cum quibus se conjungit Charitas, 618-620.

* Aliqua de Sexu masculino et foeminino in Regno vegetabili, 585.

CAPUT XImum. DE IMPUTATIONE.

1. Quod Fides hodiernae Ecclesiae, quae perhibetur sola justificare, et Imputatio, unum faciant, 626-627.

2. Quod Imputatio, quae est hodiernae Fidei, sit duplex, una Meriti Christi, et altera Salutis inde, 628-631.

3. Quod Fides, quae est imputativa meriti et justitiae Christi Redemptoris, primum exorta sit a Decretis Synodi Nicenae de tribus Personis Divinis ab aeterno, quae Fides tempore illo ad praesens a toto Christiano Orbe recepta est, 632-635.

4. Quod Fides imputativa meriti Christi non fuerit nota in Ecclesia Apostolica, quae praecessit; et nullibi intellecta in Verbo, 636-639.

5. Quod Imputatio meriti et justitiae Christi sit impossibilis, 640-641, 641.

6. Quod sit Imputatio, sed boni et mali, 643-646.

7. Quod Fides et Imputatio Novae Ecclesiae nequaquam possint una esse cum Fide et Imputatione prioris Ecclesiae; et quod si una sunt, fiat collisio et conflictio talis, ut pereat omne Ecclesiae apud hominem, 647-649.

8. Quod Dominus omni homini imputet bonum, et quod Infernum omni homini imputet malum, 650-653.

9. Quod Fides, cum quo se conjungit, faciat sententiam, si Fides vera se conjungit cum bono, fit sententia pro Vita aeterna, at si Fides se conjungit cum malo, fit sententia pro Morte aeterna, 654-657.

10. Quod nulli imputetur Cogitatio, sed Voluntas, 658-660.

CAPUT XIImum. DE BAPTISMO.

1. Quod absque cognitione de Sensu spirituali Verbi, nemo possit scire, quid Duo Sacramenta, Baptismus et Sancta Coena, involvunt et efficiunt, 667-669.

2. Quod per Lavationem, quae vocatur Baptismus, intelligatur Lavatio spiritualis, quae est Purificatio a malis, et sic Regeneratio, 670-673.

3. Quod loco Circumcisionis institutus sit Baptismus, quia per Circumcisionem praeputii repraesentata est circumcisio cordis, propter finem, ut Ecclesia Interna succederet Ecclesiae Externae, quae in omnibus et singulis figurabat Ecclesiam Internam, 674-676.

4. Quod Primus usus Baptismi sit Introductio in Ecclesiam Christianam; et simul tunc Insertio inter Christianos in Mundo spirituali, 677-680.

5. Quod Secundus usus sit, ut Christianus cognoscat et agnoscat Dominum Jesum Christum Redemptorem et Salvatorem, et sequatur Ipsum, 681-683.

6. Quod Tertius usus Baptismi, qui est finalis, sit, ut homo regeneretur, 684-687.

7. Quod per Baptisma Johannis praeparata sit via, ut Jehovah Deus in Mundum posset descendere, et Redemptionem peragere, 688 [ad 691].

CAPUT XIIItium. DE SANCTA COENA.

1. Quod absque notitia de Correspondentiis naturalium cum spiritualibus, nemo scire possit Usus fructus Sanctae Coenae, 698-701.

2. Quod ex notis Correspondentiis sciatur, quid per Carnem et Sanguinem Domini intelligitur, et quod simile per Panem et Vinum; videlicet, quod per Carnem Domini et per Panem intelligatur Divinum Bonum Amoris Ipsius, et quoque omne bonum Charitatis ; et quod per Sanguinem Domini et per Vinum, intelligatur Divinum Verum Sapientiae Ipsius, et quoque omne verum Fidei; et per Manducationem appropriatio, 702-710.

* Ostensum ex Verbo, quid intelligitur per Carnem, 704-705.

* quid per Sanguinem, 706.

* quid per Panem, 707.

* quid per Vinum, 708.

3. Quod ex his intellectis comprehendi possit, quod Sancta Coena universaliter et singulariter contineat omnia Ecclesiae et omnia Coeli, 711-715.

4. Quod in Sancta Coena sit totus Dominus, et tota Ipsius Redemptio, 716-718.

5. Quod Dominus praesens sit, et aperiat Coelum illis, qui ad Sanctam Coenam digne accedunt; et quod etiam praesens sit apud illos qui indigne, sed quod his no aperiat Coelum: consequenter quod sicut Baptismus est Introductio in Ecclesiam, ita Sancta Coena sit Introductio in Coelum, 719-721.

6. Quod illi ad Sanctam Coenam digne accedant, qui in Fide in Dominum et in Charitate erga proximum sunt, ita qui Regenerati sunt, 722-724.

7. Quod illi, qui ad Sanctam Coenam digne accedunt, sint in Domino et Dominus in illis; proinde quod per Sanctam Coenam fiat conjunctio cum Domino, 725-727.

8. Quod Sancta Coena sit illis, qui digne accedunt, sicut obsignatio et sigillum, quod filii Dei sint, 728-730.

CAPUT XIVtum. DE CONSUMMATIONE SAECULI. DE ADVENTU DOMINI. ET 16 DE NOVA ECCLESIA.

1. Quod Consummatio Saeculi, sit Ultimum tempus seu finis Ecclesiae, 753-756.

2. Quod hodie sit Ultimum tempus Ecclesiae, quod a Domino apud Evangelistas, et in Apocalypsi, praedictum et descriptum est, 757-759.

3. Quod ultimum hoc tempus Ecclesiae Christianae, sit ipsa Nox, in quam desierunt Ecclesiae priores, 760-763.

4. Quod post hanc Noctem sequatur Mane; et quod Adventus Domini sit illud; 764-767.

5. Quod Adventus Domini, non sit Adventus Ipsius ad delendum Coelum aspectabile et Terram habitabilem, et ad creandum novum Coelum et novam Terram, sicut hactenus multi ex non intellecto Sensu spirituali Verbi opinati sunt, 768-771.

6. Quod hic Adventus Domini, qui est Secundus, existat propter causam, ut separentur mali a bonis, ac ut salventur illi, qui crediderunt et credunt in Ipsum, ac ut ab his formetur Novum Coelum Angelicum et Nova Ecclesia in Terris: et quod absque eo non posset ulla caro conservari, Matthaeus 24:22772-775.

7. Quod Secundus hic Adventus Domini non sit in Persona, sed quod sit in Verbo, quod est ab Ipso et sic Ipse, 776-778.

8. Quod Secundus hic Adventus Domini fiat per hominem, coram quo Dominus in Persona Se manifestavit, et quem implevit suo spiritu ad docendum Novae Ecclesiae Doctrinas per Verbum ab Ipso, 779-780.

9. Quod hoc per Novum Coelum et Novam Hierosolymam in Apocalypsi 21, intelligatur, 781-785.

10. Quod Nova haec Ecclesia sit Corona omnium Ecclesiarum, quae huc usque in Terrarum Orbe fuerunt, 786-791.

ADDITAMENTUM.

1. De MUNDO SPIRITUALI, qualis ille, 792-795.

2. De LUTHERO in Mundo spirituali, 796.

3. De MELANCTONE in Mundo spirituali, 797.

4. De CALVINO in Mundo spirituali, 798-799.

5. De HOLLANDIS in Mundo spirituali, 800-805.

6. De ANGLIS in Mundo spirituali, 806-812.

7. De GERMANIS in Mundo spirituali, 813-816.

8. De PONTIFICIIS in Mundo spirituali, 817-821.

9. De SANCTIS PONTIFICIORUM in Mundo spirituali, 822-827.

10. De MAHUMEDANIS in Mundo spirituali, 828-834.

11. De AFRICANIS in Mundo spirituali: et quoque aliquid de GENTIBUS, 835-840.

12. De JUDAEIS in Mundo spirituali, 841-845.

Footnotes:

1. Sic 18.

2. Prima editio: 43, 44, 46.
3. Sic 179.

4. Quod a Domino procedat Divinum Coeleste, Divinum Spirituale et Divinum Naturale, 195.

5. Prima editio: Apocalysi.
6. Sic 229.

7. Prima editio: sasciculos.
8. Prima editio: devidit.
9. Prima editio: saius.
10. Facere ex ubi in prima editione facere.
11. Prima editio: Amorc.
12. Prima editio: 478-482.
13. Prima editio: malis.
14. Prima editio: Regeratio.
15. Prima editio: 590 (absque interpuntione).
16. Prima editio: FT.

/ 853