Doctrina Novae Hierosolymae de Domino #1

Original

← Previous  - 
Go to section / 65
 -  Next →

1. (I.) QUOD UNIVERSA SCRIPTURA SACRA SIT DE DOMINO; ET QUOD DOMINUS SIT VERBUM.

Legitur apud Johannem,

"In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est. In Ipso vita erat, et vita erat lux hominum: et lux in tenebris apparet, sed tenebrae illam non comprehenderunt... Ceterum Verbum Caro factum est, et habitavit inter nos, et vidimus gloriam Ipsius, gloriam sicut Unigeniti a Patre; plenus gratia et veritate (1:1-5, 14).

Apud eundem,

"Lux venit in mundum, sed dilexerunt homines magis tenebras quam lucem; erant enim opera eorum mala" (3:19).

Et alibi apud eundem,

"Quousque lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. ...Ego Lux in mundum veni, ut omnis qui credit in Me, in tenebris non maneat" (12:36, 46).

Ex his patet quod Dominus sit ab aeterno Deus, et quod Ipse ille Dominus sit, qui natus est in mundo; dicitur enim, "Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum;" tum, "sine Ipso factum est nihil quod factum est:" et postea, quod "Verbum Caro factum sit," et viderint Ipsum. Quod Dominus dicatur Verbum, parum in ecclesia intelligitur; sed dicitur Verbum, quia "Verbum" significat Divinum Verum seu Divinam Sapientiam, et Dominus est ipsum Divinum Verum seu ipsa Divina Sapientia; quare etiam vocatur Lux, de qua etiam dicitur quod "in mundum venerit." Quia Divina Sapientia et Divinus Amor unum faciunt, et in Domino unum ab aeterno fuerant, ideo etiam dicitur, "In Ipso vita erat, et vita erat lux hominum;" "vita" est Divinus Amor, et "lux" est Divina Sapientia. Hoc unum est, quod intelligitur per quod "in principio esset Verbum apud Deum," et quod "Deus esset Verbum;" "apud Deum" est in Deo, nam sapientia est in amore, et amor in sapientia: similiter alibi apud Johannem,

"Glorifica Me, Tu Pater, apud Te Ipsum, gloria quam habui, antequam mundus esset, apud Te" (17:5);

"apud Te Ipsum" est in Te Ipso; quare etiam dicitur, "Et Deus erat Verbum;" et alibi, quod Dominus sit in Patre et Pater in Ipso, tum quod Pater et Ipse unum sint. Nunc quia Verbum est Divina Sapientia Divini Amoris, sequitur quod sit Ipse Jehovah, ita Dominus, a quo omnia facta sunt quae facta; nam ex Divino Amore per Divinam Sapientiam omnia creata sunt.


← Previous  - 
Go to section / 65
 -  Next →
Translate:
Share: