Arcana Coelestia #1812

By Emanuel Swedenborg

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1812. ‘Credidit in Jehovam’ quod significet fidem Domini tunc, constat ex ipsis verbis, tum ex serie rerum in sensu interno, quae est quod Dominus dum vixit in mundo, in continuis pugnis tentationum fuerit et in continuis victoriis; ex intima confidentia et fide continue, quod quia pugnabat pro salute universi generis humani ex puro amore, non posset aliter ac vincere, quod hic est ‘credere in Jehovam’. Ab amore ex quo aliquis pugnat, noscitur quae fides; qui ex alio amore quam ex amore erga proximum, et erga regnum Domini, non pugnat ex fide, hoc est, non credit in Jehovam, sed in illud quod amat; ipse enim amor pro quo pugnat, est fides ejus; ut pro exemplo, qui pugnat ex amore ut maximus in caelo fiat, is non credit in Jehovam, sed potius in se; nam maximus velle fieri est velle imperare aliis, ita pro imperio pugnat; similiter in reliquis; quare ex ipso amore ex quo pugnatur, sciri potest quae fides.

[2] Dominus autem in omnibus suis pugnis tentationum, nusquam ex amore sui seu pro se pugnavit, sed pro omnibus in universo, proinde non ut maximus fieret in caelo, nam hoc contrarium est Amori Divino, vix ut minimus, modo omnes alii fierent aliquid et salvarentur; ut quoque Ipse dicit, apud Marcum, Dixerunt duo Zebedaei filii, Da nobis, ut unus e dextris Tuis, et alter a sinistris Tuis sedeamus in gloria Tua:... Jesus dixit, Quisquis voluerit esse magnus inter vos, erit minister vester; et quicumque voluerit vestrum esse primus, erit omnium servus; nam etiam Filius Hominis non venit ut ministretur Ipsi, sed ut ministret, et det animam suam pretium redemptionis pro multis, 10:37, 44, 45; hic amor seu haec fides est ex qua pugnavit Dominus, quae intelligitur hic per ‘credere in Jehovam’.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.