Arcana Coelestia #9428

By Emanuel Swedenborg

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9428. Vers. 16-18. Et commorabatur gloria Jehovae super monte Sinai, et obtexit eum nubes sex dies; et vocavit ad Moschen in die septimo e medio nubis. Et aspectus gloriae Jehovae sicut ignis comedens in capite montis oculis filiorum Israelis. Et intravit Moscheh in medium nubis, et ascendit ad montem; et fuit Moscheh in monte quadraginta dies et quadraginta noctes. ‘Et commorabatur gloria Jehovae super monte Sinai’ significat interiora Verbi Domini in caelo: ‘et obtexit eum nubes’ significat ultimum Verbi, quod obscuram ita respective: ‘sex dies’ significat quando in statu veri: ‘et vocavit ad Moschen in die septimo’ significat adventum Domini cum verum conjunctum bono: ‘e medio nubis’ significat ex obscuro quod prius 1 : ‘et aspectus gloriae Jehovae sicut ignis comedens in capite montis oculis filiorum Israelis’ 2 significat Divinum Verum in ipso caelo splendens ex bono amoris, sed apud illos qui in externo ejus separato ab interno quod laedens et vastans: ‘et intravit Moscheh in medium nubis’ significat Verbum in sensu externo: ‘et ascendit ad montem’ significat elevationem ad caelum: ‘et fuit Moscheh in monte quadraginta dies et quadraginta noctes’ significat plenarium 3 quod ad informationem et influxum.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts Es. 4:5, compare Arcana Coelestia 9433

2. inserted (in the margin) 9:10, 15, 5:19 seq. , 4:11, 12 compare Arcana Coelestia 9434

3. Compare Arcana Coelestia 9437

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.