Arcana Coelestia #8598

By Emanuel Swedenborg

Study this Passage

  
/ 10837  
  

8598. ‘Cras ego consisto super capite collis’: quod significet conjunctionem veri Divini cum bono charitatis, et inde influxum, constat ex repraesentatione ‘Moschis’, qui consisteret super capite collis, quod sit verum Divinum, de qua saepius; ex significatione 'consistere' quod sit conjungi et influere; quod ‘consistere’ hic sit conjungi, est quia tunc 1 esset super capite collis, 2 et per ‘collem’ significatur bonum charitatis; 3 quod etiam 4 sit influere, est quia inde prospexit pugnam, et quoque disposuit, quod significatur per quod cum 5 elevavit manum suam praevaleret Israel, et cum 6 demisit manum suam praevaleret Amalek; et ex significatione ‘collis’ quod sit bonum charitatis, de qua n. 6435.

[2] Quomodo se habet cum conjunctione et influxu boni charitatis in verum pugnans, paucis dicendum 7 : verum Divinum fit pugnans per conjunctionem cum illis qui in zelo sunt, ut supra dictum est; illi qui in zelo sunt pugnant, 8 at non ex aliqua inimicitia et hostilitate sed potius ex charitate, nam zelus differt ab ira in eo quod zelus in se habeat 9 bonum quod charitatis quare cum zelus pugnat, modo removet illos qui in falso et malo, ne 10 laudant illos qui in bono et vero; ira autem non solum removet illos sed etiam ex odio et vindicta persequitur; zelus enim, ex charitate quae inest, vult etiam bene illis qui in malo et falso sunt, et quoque facit quantum non nocent bonis; at ira, ex odio et vindicta quae insunt, vult male omnibus cum quibus pugnat, sive boni sint sive mali; ex his constare potest quid intelligitur per 11 influxum boni charitatis in verum pugnans; quod zelus in se bonum habeat, et ira malum, videatur n. 4164, 4444.

Footnotes:

1. erat

2. per quem

3. et quod

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The Manuscript inserts Moscheh.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The Manuscript inserts est.

8. sed

9. charitatem

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The Manuscript inserts conjunctionem et.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.