De Divina Providentia #2

Por Emanuel Swedenborg

Estudiar este pasaje

  
/ 340  
  

2. Ex his collatis cum illis quae de Creatione in Transactione illa descripta sunt, constare quidem potest, quod Regimen Divini Amoris et Divinae Sapientiae Domini sit quod vocatur Divina Providentia, sed quia ibi de Creatione actum est, et non de conservatione status rerum post creationem, et haec est regimen Domini, ideo hic nunc de eo agendum est: sed in hoc Articulo de conservatione unionis Divini Amoris et Divinae Sapientiae, seu Divini Boni et Divini Veri, in illis quae creata sunt; de quibus in hoc ordine dicendum est.

I. Quod universum cum omnibus et singulis ejus creatum sit ex Divino Amore per Divinam Sapientiam.

II. Quod Divinus Amor et Divina Sapientia ut unum procedant a Domino.

III. Quod hoc unum sit in quadam imagine in omni creato.

IV. Quod Divinae Providentiae sit, ut omne creatum in communi et in parte sit tale unum; et si non est, ut fiat.

V. Quod bonum amoris non sit bonum plus quam quantum est unitum vero sapientiae; et quod verum sapientiae non sit verum plus quam quantum est unitum bono amoris.

VI. Quod bonum amoris non unitum vero sapientiae non sit bonum in se, sed quod sit apparens bonum, et quod verum sapientiae non unitum bono amoris non sit verum in se, sed quod sit apparens verum.

VII. Quod Dominus non patiatur ut aliquid divisum sit, quare vel erit in bono et simul vero, vel erit in malo et simul falso.

VIII. Quod id quod est in bono et simul vero, sit aliquid, et quod id quod est in malo et simul falso non sit aliquid.

IX. Quod Divina Providentia Domini faciat, ut malum et simul falsum inserviat pro aequilibrio, pro relatione, et pro purificatione, et sic pro conjunctione boni et veri apud alios.

  
/ 340