Aus Swedenborgs Werken

 

De Divina Providentia #2

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 340  
  

2. Ex his collatis cum illis quae de Creatione in Transactione illa descripta sunt, constare quidem potest, quod Regimen Divini Amoris et Divinae Sapientiae Domini sit quod vocatur Divina Providentia, sed quia ibi de Creatione actum est, et non de conservatione status rerum post creationem, et haec est regimen Domini, ideo hic nunc de eo agendum est: sed in hoc Articulo de conservatione unionis Divini Amoris et Divinae Sapientiae, seu Divini Boni et Divini Veri, in illis quae creata sunt; de quibus in hoc ordine dicendum est.

I. Quod universum cum omnibus et singulis ejus creatum sit ex Divino Amore per Divinam Sapientiam.

II. Quod Divinus Amor et Divina Sapientia ut unum procedant a Domino.

III. Quod hoc unum sit in quadam imagine in omni creato.

IV. Quod Divinae Providentiae sit, ut omne creatum in communi et in parte sit tale unum; et si non est, ut fiat.

V. Quod bonum amoris non sit bonum plus quam quantum est unitum vero sapientiae; et quod verum sapientiae non sit verum plus quam quantum est unitum bono amoris.

VI. Quod bonum amoris non unitum vero sapientiae non sit bonum in se, sed quod sit apparens bonum, et quod verum sapientiae non unitum bono amoris non sit verum in se, sed quod sit apparens verum.

VII. Quod Dominus non patiatur ut aliquid divisum sit, quare vel erit in bono et simul vero, vel erit in malo et simul falso.

VIII. Quod id quod est in bono et simul vero, sit aliquid, et quod id quod est in malo et simul falso non sit aliquid.

IX. Quod Divina Providentia Domini faciat, ut malum et simul falsum inserviat pro aequilibrio, pro relatione, et pro purificatione, et sic pro conjunctione boni et veri apud alios.

  
/ 340  
  

Aus Swedenborgs Werken

 

De Divino Amore et de Divina Sapientia #52

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 432  
  

52. QUOD OMNIA IN UNIVERSO A DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA DEI HOMINIS CREATA SINT. Universum in maximis et minimis, ac in primis et ultimis, ita plenum est Divino Amore et Divina Sapientia, ut dici queat quod sit Divinus Amor et Divina Sapientia in imagine: quod ita sit, manifeste constat ex correspondentia omnium Universi cum omnibus Hominis: omnia et singula quae in Universo creato existunt, talem correspondentiam cum omnibus et singulis hominis habent, ut dici possit, quod homo etiam sit aliquod universum; correspondentia ejus affectionum et inde cogitationum est cum omnibus Regni animalis, ejus voluntatis et inde intellectus cum omnibus Regni vegetabilis, ac ejus vitae Ultimae cum omnibus Regni mineralis.

[2] Quod talis correspondentia sit, non apparet alicui in Mundo naturali, sed cuivis, qui attendit, in Mundo spirituali; in hoc Mundo sunt omnia, quae in Mundo naturali in tribus ejus Regnis existunt, et sunt correspondentiae affectionum et cogitationum, affectionum ex voluntate et cogitationum ex intellectu, tum ultimorum vitae, illorum qui ibi; atque haec et illa apparent circum illos in tali aspectu, in quali est Universum creatum, cum differentia, quod in minore effigie.

[3] Ex his manifeste patet angelis, quod Universum creatum sit Imago repraesentativa Dei Hominis, et quod Ipsius Amor et Sapientia sint quae in Universo sistuntur in imagine: non quod Universum creatum sit Deus Homo, sed quod sit ab Ipso; nam nihil quicquam in Universo creato est substantia et forma in se, nec vita in se, nec amor et sapientia in se, imo nec homo est homo in se, sed omne est a Deo, Qui est Homo, Sapientia et Amor, ac Forma et Substantia in se; quod in se est, hoc Increatum et Infinitum est; quod autem ab Ipso est, hoc, quia nihil tenet apud se quod in se est, creatum et finitum est, et hoc repraesentat imaginem Ipsius, a Quo est et existit.

  
/ 432