Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #8781

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

8781. ‘Ecce Ego veniens ad te in densitate nubis’: quod significet quod ea fiet in specie maxime naturali, constat ex significatione ‘venire ad te’ cum dicitur a Jehovah ad Moschen, per quem repraesentatur verum a Divino quod est Ecclesiae spiritualis, n. 8760, quod sit revelatio, et ex significatione ‘densitatis nubis’ quod sit in specie maxime naturali, in quali est Verbum Veteris Testamenti in littera; quod ‘nubes’ sit Verbum in littera, videatur Praefatio ad Gen. xviii et n. 4060, 4391, 5922, 6343 fin. , 6752, 8106, 8443; 1 ‘densitas’ est obscurum quale est cogitationis hominis ex solo lumine sensuali, hoc est, maxime naturali; in quali fuerunt illo tempore posteri Jacobi, et quoque hodie Judaei, de Divino, nam Divinum non aliter potest apparere alicui quam secundum statum ejus vitae et inde apperceptionis; ita lux caelestis illis qui in amore sui et mundi, in quo gens illa prae aliis fuit, quam sicut ‘densitas nubis’; Verbum in littera, imprimis propheticum, nec aliud est respective ad sensum ejus internum; in sensu ejus interno est lux qualis comparative est lux solis supra nubes, quae lux in Verbo vocatur ‘gloria’; quare etiam dicitur in Verbo quod Jehovah vehatur super nubes, equitet super illis, volet super illis, suum triclinium habeat super illis, quod Dominus venturus in nubibus caeli, et similia plura, quae nusquam de Jehovah, hoc est, de Domino, 2 dicta fuissent, nisi 3 significavissent lucem veri in qua Ipse in caelo, et ‘nubes’ umbram veri, in qua illi qui infra 4 .

Fußnoten:

1. The Manuscript inserts et.

2. The Manuscript inserts ita.

3. significent

4. The Manuscript inserts coelum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #3354

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

3354. Ex his patet quid per illa verba Domini intelligitur, nempe quod primus status perversionis Ecclesiae, qui est quando non amplius scire incipiunt quid bonum et quid verum, sed de illis litigant inter se, a quibus falsitates: quia ille 1 est primus status, dicitur quod ‘nondum sit finis’ et quod ‘illa sint initium dolorum’, et vocatur ille status terrae motus variis locis, ' qui in sensu interno significat mutationem status Ecclesiae in parte seu primum. Quod ‘ad discipulos dictum’ significat quod ad omnes qui ab Ecclesia, nam duodecim discipuli illos repraesentabant, n. 2089, 2129, 2130, quare dicitur ‘videte ne quis vos seducat’, tum ‘audituri estis bella et rumores bellorum, videte ne turbemini’.

Fußnoten:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.