Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #4535

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

4535. GENESEOS CAPUT TRIGESIMUM QUINTUM

Ante capita quae praecedunt a cap. xxvi huc usque, explicata sunt quae Dominus praedixerat de Adventu Ipsius seu de CONSUMMATIONE SAECULI, et aliquoties ibi ostensum quod per Adventum Ipsius seu Consummationem saeculi, significetur Ultimum Tempus Ecclesiae, quod in Verbo etiam ultimum Judicium vocatur: qui non ultra sensum litteralem vident, non aliter scire possent quam quod Ultimum Judicium sit Interitus Mundi, hoc 1 imprimis ex Apocalypsi ubi dicitur, Quod viderit caelum novum et terram novam; prius enim caelum et prior terra transiit; et mare non erat amplius: insuper quod Viderit civitatem Sanctam Hierosolymam novam descendentem a Deo e caelo, 21:1, 2;

et quoque ex propheticis Esaiae, ubi similia 2 ,

Ecce Ego creans caelos novos et terram novam; ideo non commemorabuntur priora nec ascendent super cor: laetamini et exsultate in aeternum, quae Ego creans: ecce Ego creaturus Hierosolymam, exsultationem, et populum ejus laetitiam, 65:17, 18; 66:22.

[2] Qui non ultra sensum litteralem vident, non aliter capiunt quam quod universum caelum cum tellure hac in nihilum casurum, et quod tunc primum resurrecturi mortui et 3 in novo caelo ac super nova terra habitaturi; sed quod Verbum hic non ita intelligendum sit constare potest a pluribus aliis locis in Verbo, ubi caeli et terra nominantur: qui de sensu interno aliquam fidem habent, ii manifeste videre possunt quod per novum caelum et novam terram intelligatur nova Ecclesia quae succedet cum prior transit, videatur n. 1733, 1850, 3355 f, et quod ‘caelum’ sit internum ejus, et ‘terra’ externum.

[3] Ultimum hoc tempus Ecclesiae prioris et primum Ecclesiae novae est quod etiam vocatur consummatio saeculi, de qua Dominus apud Matthaeum xxiv locutus est, et Adventus Ipsius, nam tunc recedit Dominus a priore Ecclesia et venit ad novam: quod consummatio saeculi illud sit, etiam ab aliis locis in Verbo constare potest; ut apud Esaiam,

In die illo... reliquiae revertentur, reliquiae Jacobi ad Deum potentem; nam etsi fuerit populus tuus Israel sicut arena maris, reliquiae revertentur ex eo; consummatio definita, inundata justitia; nam consummationem et definitionem Dominus Jehovih Zebaoth faciens in tota terra,

10:20-23:

apud eundem,

Nunc ne irrideatis, ne forte invalescant punitiones vestrae, quia consummationem et decisionem audivi a cum Domino Jehovih Zebaoth super universam terram, 28:22:

apud Jeremiam,

Sic dixit Jehovah, Vastitas erit tota terra, consummationem tamen non faciam, 4:27:

apud Zephaniam, In angustias redigam homines, et ibunt sicut caeci ejus, quia Jehovae peccarunt, et effundetur sanguis eorum sicut pulvis, et caro eorum sicut stercus, ... quia Jehovah consummationem et quidem festinatam faciet cum omnibus habitatoribus terrae, 1:17, 18;

quod ‘consummatio’ ibi sit ultimum tempus Ecclesiae, et quod terra sit Ecclesia, a singulis patet:

[4] quod terra sit Ecclesia, est inde quia terra Canaan fuit terra ubi ab antiquissimis temporibus Ecclesia, ac dein apud posteros Jacobi repraesentativum Ecclesiae; haec terra cum dicitur consummata, non est gens ibi quae intelligitur, sed est sanctum cultus 4 quod apud gentem ubi Ecclesia; Verbum enim 5 est spirituale, et ipsa terra non est spirituale, nec gens quae ibi, sed id quod est Ecclesiae: quod terra Canaan fuerit terra ubi ab antiquissimis temporibus Ecclesia, videatur n. 567, 3686, 4447, 4454, 4516, 4517; et quia ita, quod per ‘terram’ in Verbo significetur Ecclesia, n. 566, 662, 1066, 1067, 1262, 3355, 4447; inde patet quid apud Esaiam intelligitur per ‘consummationem facere in tota terra’; et apud Zephaniam per ‘consummationem festinatam cum omnibus habitatoribus terrae’; quod gens Judaica, quae fuit habitator terrae illius, non consummata sit, sed quod sanctum cultus apud illos, notum est.

[5] Quod consummatio id sit, manifestius adhuc constat apud Danielem,

Septimanae septuaginta decisae sunt super populum tuum, et super urbem sanctitatis tuam, ad consummandum praevaricationem, et ad obsignandum peccata, et ad expiandum iniquitatem, et ad adducendum justitiam saeculi, et ad obsignandum visionem et prophetam, et ad ungendum sanctum sanctorum:... in medio septimanae cessare faciet sacrificium et oblationem: tandem super avem desolationum desolatio, et usque ad consummationem et decisionem, stillabit super devastationem, 9:24, 27.

[6] Inde nunc 6 videri potest quod per consummationem saeculi, de qua discipuli ad Dominum, Quodnam signum Tui Adventus et Consummationis saeculi?

[Matth. ] 24:3,

non aliud significetur quam ultimum tempus Ecclesiae; et quoque per haec verba Domini, quae ultima sunt apud eundem Evangelistam, Jesus ad discipulos; Docentes servate omnia quaecumque mandavi vobis; et ecce Ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi, 28:20;

quod dIctum a Domino quod cum discipulis esset usque ad consummationem saeculi, est quia per duodecim discipulos Domini significantur similia quae per duodecim tribus Israelis, nempe omnia amoris et fidei, proinde omnia Ecclesiae, videatur n. 3354, 3488, 3858; quod per duodecim tribus, n. 3858, 3926, 3939, 4060: quod consummatio Ecclesiae sit quando ibi nulla amplius charitas et inde nulla fides, prius aliquoties ostensum est': quod in hac Ecclesia quae Christiana vocatur, vix aliquid 7 charitatis et inde fidei supersit, ita quod consummatio ejus saeculi nunc adsit, in sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, ostendetur.

Fußnoten:

1. The Manuscript inserts et.

2. The Manuscript inserts plura.

3. at, in the First Latin Edition

4. Ecclesiae

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The Manuscript inserts amplius.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #4334

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

4334. De die autem illa et hora nemo scit significat statum Ecclesiae tunc quoad bona et vera, quod non appariturus alicui nec in terra nec in caelo; per ‘diem’ enim et ‘horam’ hic non intelligitur dies et hora seu tempus, sed status quoad bonum et verum; quod ‘tempora’ in Verbo significent status, videatur n. 2625, 2788, 2837, 3254, 3356, et quod etiam ‘dies’, n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462, 3785; inde quoque ‘hora’, sed statum in specie; quod sit status quoad bonum et verum, est quia de Ecclesia agitur, nam bonum et verum faciunt Ecclesiam.

[2] Ne angeli caelorum, nisi Pater Meus solus significat quod caelum non sciat statum Ecclesiae quoad bonum et verum in specie, sed solus Dominus, et quoque quando status ille Ecclesiae affuturus; quod Ipse Dominus sit Qui per ‘Patrem’ intelligitur, videatur n. 15, 1729, 2004, 2005, 3690; et quod Divinum Bonum in Domino sit quod ‘Pater’ nominatur, et Divinum Verum quod a Divino Bono ‘Filius’, n. 2803, 3703, 3704, 3736; qui itaque credunt quod alius sit Pater et alius Filius, et qui distinguunt illos, non intelligunt scripturas.

[3] Quemadmodum autem 1 erant in diebus ante diluvium significat statum vastationis eorum qui ab Ecclesia, qui comparatur cum statu vastationis primae seu Antiquissimae Ecclesiae, cujus consummatio saeculi seu ultimum judicium describitur in Verbo per diluvium; quod per ‘diluvium’ significetur inundatio malorum et falsorum, et inde consummatio illius saeculi 2 , videatur n. 310, 660, 662, 705, 739, 790, 805, 1120; quod ‘dies’ sint status 3 , videatur supra.

[4] Edentes et bibentes, nubentes et nuptui dantes significat statum eorum quoad appropriationem mali et falsi ac inde conjunctionem cum illis; quod ‘edere’ sit appropriatio boni, et ‘bibere’ appropriatio veri, videatur n. 3168, 3513 f. , 3596 4 , ita in opposito sensu appropriatio mali et falsi; quod ‘nubere’ sit conjunctio cum malo et ‘nuptui dare’ conjunctio cum falso, constare potest ab illis quae de conjugio et 5 amore conjugiali n. 686, 2173, 2618, 2728, 2729, 2737-2739, 2803, 3132, 3155 dicta et ostensa sunt, quod nempe in sensu interno sit conjunctio boni et veri, hic autem in opposito sensu est conjunctio mali et falsi. Quicquid Dominus locutus est, quia Divinum, non tale est in sensu interno quale in littera, sicut edere et bibere in Sancta Cena non significat in sensu spirituali edere et bibere, sed appropriari bono Divini amoris Domini, n. 2165, 2177, 2187, 2343, 2359, 3464, 3478, 3735, 4211, 4217; et sicut conjugiale cum praedicatur de Ecclesia et de regno Domini, est conjunctio boni quod est amoris cum vero quod est fidei, ideo ex illa regnum Domini in Verbo vocatur conjugium caeleste.

[5] Usque quo die intravit Noe in arcam significat finem prioris Ecclesiae et initium novae; per ‘Noahum’ enim significatur Antiqua Ecclesia in genere quae successit Antiquissimae post diluvium, n. 773 et alibi per ‘arcam’ ipsa Ecclesia 639: ‘dies’ qui aliquoties in his versibus nominatur, significat statum, ut mox supra ostensum.

[6] Et non cognoverunt donec veniret diluvium, et tolleret omnes significat quod homines Ecclesiae tunc non scient quod inundati sint malis et falsis, quia propter mala et falsa in quibus sunt, ignoraturi quid bonum amoris in Dominum et bonum charitatis erga proximum, tum quid verum fidei; et quod hoc sit inde, et non dabile quam apud eos qui in amore illo et in charitate illa vivunt 6 ; etiam ignoraturi quod internum sit quod salvat et damnat, non autem externum separatum ab interno.

[7] Sic erit adventus Filii hominis significat Divinum Verum quod non acceptaturi; quod ‘adventus Filii hominis’ sit Divinum Verum quod tunc revelabitur, prius ad versum 27 et 30 dictum est, et n. 2803, 2813, 3704, tum 3004-3006, 3008, 3009.

[8] Tunc duo erunt in agro, unus assumetur, et unus derelinquetur significat illos qui intra Ecclesiam sunt in bono et qui intra Ecclesiam in malo, quod qui in bono, salvabuntur et qui in malo, damnabuntur; quod ‘ager’ sit Ecclesia quoad bonum, videatur n. 2971, 3196, 3310, 3317, 3766.

[9] Duae molentes in mola, una assumetur, et una derelinquetur significat illos qui sunt intra Ecclesiam in vero, hoc est, in affectione ejus ex bono, quod salvabuntur, et qua intra Ecclesiam in vero, hoc est, in affectione ejus ex malo, quod damnabuntur; quod ‘molere et mola’ in Verbo illa significent, constabit ex nunc sequentibus. Ex his nunc patet quod per illa verba describatur qualis status futurus quoad bonum et verum intra Ecclesiam, quando illa rejicitur et nova adoptatur.

Fußnoten:

1. The Manuscript deletes autem; above, the Manuscript and the First Latin Edition have enim

2. Ecclesiae

3. The Manuscript inserts eorum.

4. The Manuscript inserts 3832

5. conjugiis et de

6. vivent

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.