Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #3926

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

3926. ‘Filium secundum Jacobo’: quod significet alterum verum commune, constat a significatione ‘filii’ quod sit verum, de qua n. 489, 491, 533, 1147; hic quod sit commune, constat ab illis quae supra de duodecim filiis Jacobi et de duodecim tribubus ab illis nominatis, dicta et ostensa sunt, quod nempe sint communia Ecclesiae, proinde communia fidei et amoris, seu veri et boni, quae per illos significantur et repraesentantur; et quod etiam in opposito sensu sint omnia communia non fidei et 1 amoris, seu omnia falsi et mali, patebit a sequentibus.

Fußnoten:

1. The Manuscript inserts non.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #490

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

490. Quod ‘filia’ pro bonis, est multoties in Verbo; ut apud Davidem,

Filiae regum in pretiosis tuis; adsistit regina ad dextram Nam in auro optimo Ophiris; ... filia Tyri in munere, tota gloriosa filia regis intus, ex ocellaturis auri vestis ejus, ... loco patrum tuorum erunt filii tui, Ps. 45:10-17 [KJV Ps. 45:9-16];

ubi bonum et pulchrum amoris et fidei per ‘filiam’ describitur: inde Ecclesiae vocantur ‘filiae’, et quidem ex bonis, ut ‘filia Zionis et filia Hierosolymae’, Esai. 37:22;

et multoties alibi: vocantur etiam ‘filiae populi’, Esai. 22:4; ‘filia Tarshish’, Esai. 23:10; ‘filia Zidonis’, ibid. vers. 12; ‘filiae in agro’, Ezech. 26:6, 8.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.