Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #3650

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

3650. GENESEOS CAPUT VIGESIMUM OCTAVUM

Ante caput praecedens xxvii explicata sunt quae Dominus docuit et praedixit de ultimo judicio, seu de ultimis diebus Ecclesiae, apud Matthaeum, capite xxiv a versu 8 ad 14, n. 3486-3489; nunc sequuntur ordine, ante hoc caput juxta institutum, explicanda quae ibi versibus 15-18;

Cum ergo videritis abominationem desolationis dictam a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, animadvertat.

Tunc qui in Judaea, fugiant in montes. Qui super tecto domus, ne descendat ad tollendum quid e domo sua. Et qui in agro, ne revertatur retro, ad accipiendum vestem suam 1 .

Fußnoten:

1. The Manuscript inserts (tunicam)

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #5695

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

5695. ‘Et lavit facies suas’: quod significet quod disponeret ita, constat a significatione ‘lavare facies’ quod hic sit disponere ita ut non appareat; lavabatur enim facies ne lacrimatio appareret, proinde ita disponebatur; quomodo cum his se habet, in sequentibus, ex Divina Domini misericordia, dicetur; hic aliquid dicendum de correspondentia faciei cum interioribus : facies est externum interiorum repraesentativum, nam facies ita formata est ut interiora in illa sicut in speculo repraesentativo appareant, ac alius inde sciat qua mente sit erga se, sic ut cum 1 loquitur, manifestet sensa animi sui tam per loquelam quam per faciem; talem faciem habuerunt antiquissimi qui a caelesti Ecclesia fuerunt, et talem faciem habent omnes angeli, nam nihil volunt coram aliis celare quid cogitant, cogitant enim non nisi quam bene erga proximum, nec aliquam latentem cogitationem habent ut proximo velint bene propter se;

[2] at infernales dum non in luce caeli apparent, aliam faciem habent quam quae interioribus correspondet; causa est quia in vita corporis testati sunt charitatem erga proximum solum sui honoris et lucri causa per faciem, et tamen nusquam voluerunt proximo bene nisi quantum sibi faveret; inde dispositio faciei eorum contra interiora, quandoque usque adeo ut inimicitiae, odia, vindictae, et cupiditas necandi 2 sint intus, et tamen facies disposita ut inde 3 eluceat amor erga illum. Inde constare potest quantum hodie dissident interiora ab exterioribus; 4 quapropter talium ministeria ambiunt.

Fußnoten:

1. loquatur

2. sit

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The Manuscript inserts imo homines ipsi norunt, quod talia quae mente celant sint contra ordinem, et talia quae facie manifestant, sint apparenter secundum ordinem illum: nam omnis latenter afficitur eo, ac interius apud se aestimat quod sincerum, et quod mirum, etiam mali;

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.