Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #1529

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

1529. In caelo notissimum est, non ita in mundo spirituum, unde lux tanta, quod nempe a Domino; et quod mirum, Dominus apparet in caelo tertio angelis caelestibus ut Sol, et angelis spiritualibus ut Luna; ipsa origo lucis non est aliunde; at quantum caeleste et spirituale apud angelos, tantum lucis habent, et quale caeleste et spirituale, talem lucem; ita ipsum caeleste et spirituale Domini se manifestat per lucem coram visu eorum externo.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #493

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

493. Quod per ‘dies et annos’ significentur tempora et status, non diutius immorandum est; solum hic dicendum quod in mundo non possint non esse tempora et mensurae quibus numeri applicentur quia in ultimis naturae; sed quoties applicantur, per numeros dierum et annorum, tum per numeros mensurarum, significatur aliqui abstracte a temporibus et mensuris secundum numeri significationem sicut quod sex dies laboris sint, et septimus sanctus, de quibus supra; quod jubilaeum quovis quadragesimo nono anno proclamaretur, et quinquagesimo celebraretur: quod tribus Israelis essent duodecim, quot apostoli Domini: quod septuaginta seniores, sicut totidem discipuli Domini: et perplura alia; ibi numeri sunt qui peculiare quoddam significant abstracte ab illis quibus applicati; cumque abstrahuntur, tunc sunt status qui per numeros significantur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.