Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4535

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4535. GENESEOS CAPUT TRIGESIMUM QUINTUM

Ante capita quae praecedunt a cap. xxvi huc usque, explicata sunt quae Dominus praedixerat de Adventu Ipsius seu de CONSUMMATIONE SAECULI, et aliquoties ibi ostensum quod per Adventum Ipsius seu Consummationem saeculi, significetur Ultimum Tempus Ecclesiae, quod in Verbo etiam ultimum Judicium vocatur: qui non ultra sensum litteralem vident, non aliter scire possent quam quod Ultimum Judicium sit Interitus Mundi, hoc 1 imprimis ex Apocalypsi ubi dicitur, Quod viderit caelum novum et terram novam; prius enim caelum et prior terra transiit; et mare non erat amplius: insuper quod Viderit civitatem Sanctam Hierosolymam novam descendentem a Deo e caelo, 21:1, 2;

et quoque ex propheticis Esaiae, ubi similia 2 ,

Ecce Ego creans caelos novos et terram novam; ideo non commemorabuntur priora nec ascendent super cor: laetamini et exsultate in aeternum, quae Ego creans: ecce Ego creaturus Hierosolymam, exsultationem, et populum ejus laetitiam, 65:17, 18; 66:22.

[2] Qui non ultra sensum litteralem vident, non aliter capiunt quam quod universum caelum cum tellure hac in nihilum casurum, et quod tunc primum resurrecturi mortui et 3 in novo caelo ac super nova terra habitaturi; sed quod Verbum hic non ita intelligendum sit constare potest a pluribus aliis locis in Verbo, ubi caeli et terra nominantur: qui de sensu interno aliquam fidem habent, ii manifeste videre possunt quod per novum caelum et novam terram intelligatur nova Ecclesia quae succedet cum prior transit, videatur n. 1733, 1850, 3355 f, et quod ‘caelum’ sit internum ejus, et ‘terra’ externum.

[3] Ultimum hoc tempus Ecclesiae prioris et primum Ecclesiae novae est quod etiam vocatur consummatio saeculi, de qua Dominus apud Matthaeum xxiv locutus est, et Adventus Ipsius, nam tunc recedit Dominus a priore Ecclesia et venit ad novam: quod consummatio saeculi illud sit, etiam ab aliis locis in Verbo constare potest; ut apud Esaiam,

In die illo... reliquiae revertentur, reliquiae Jacobi ad Deum potentem; nam etsi fuerit populus tuus Israel sicut arena maris, reliquiae revertentur ex eo; consummatio definita, inundata justitia; nam consummationem et definitionem Dominus Jehovih Zebaoth faciens in tota terra,

10:20-23:

apud eundem,

Nunc ne irrideatis, ne forte invalescant punitiones vestrae, quia consummationem et decisionem audivi a cum Domino Jehovih Zebaoth super universam terram, 28:22:

apud Jeremiam,

Sic dixit Jehovah, Vastitas erit tota terra, consummationem tamen non faciam, 4:27:

apud Zephaniam, In angustias redigam homines, et ibunt sicut caeci ejus, quia Jehovae peccarunt, et effundetur sanguis eorum sicut pulvis, et caro eorum sicut stercus, ... quia Jehovah consummationem et quidem festinatam faciet cum omnibus habitatoribus terrae, 1:17, 18;

quod ‘consummatio’ ibi sit ultimum tempus Ecclesiae, et quod terra sit Ecclesia, a singulis patet:

[4] quod terra sit Ecclesia, est inde quia terra Canaan fuit terra ubi ab antiquissimis temporibus Ecclesia, ac dein apud posteros Jacobi repraesentativum Ecclesiae; haec terra cum dicitur consummata, non est gens ibi quae intelligitur, sed est sanctum cultus 4 quod apud gentem ubi Ecclesia; Verbum enim 5 est spirituale, et ipsa terra non est spirituale, nec gens quae ibi, sed id quod est Ecclesiae: quod terra Canaan fuerit terra ubi ab antiquissimis temporibus Ecclesia, videatur n. 567, 3686, 4447, 4454, 4516, 4517; et quia ita, quod per ‘terram’ in Verbo significetur Ecclesia, n. 566, 662, 1066, 1067, 1262, 3355, 4447; inde patet quid apud Esaiam intelligitur per ‘consummationem facere in tota terra’; et apud Zephaniam per ‘consummationem festinatam cum omnibus habitatoribus terrae’; quod gens Judaica, quae fuit habitator terrae illius, non consummata sit, sed quod sanctum cultus apud illos, notum est.

[5] Quod consummatio id sit, manifestius adhuc constat apud Danielem,

Septimanae septuaginta decisae sunt super populum tuum, et super urbem sanctitatis tuam, ad consummandum praevaricationem, et ad obsignandum peccata, et ad expiandum iniquitatem, et ad adducendum justitiam saeculi, et ad obsignandum visionem et prophetam, et ad ungendum sanctum sanctorum:... in medio septimanae cessare faciet sacrificium et oblationem: tandem super avem desolationum desolatio, et usque ad consummationem et decisionem, stillabit super devastationem, 9:24, 27.

[6] Inde nunc 6 videri potest quod per consummationem saeculi, de qua discipuli ad Dominum, Quodnam signum Tui Adventus et Consummationis saeculi?

[Matth. ] 24:3,

non aliud significetur quam ultimum tempus Ecclesiae; et quoque per haec verba Domini, quae ultima sunt apud eundem Evangelistam, Jesus ad discipulos; Docentes servate omnia quaecumque mandavi vobis; et ecce Ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi, 28:20;

quod dIctum a Domino quod cum discipulis esset usque ad consummationem saeculi, est quia per duodecim discipulos Domini significantur similia quae per duodecim tribus Israelis, nempe omnia amoris et fidei, proinde omnia Ecclesiae, videatur n. 3354, 3488, 3858; quod per duodecim tribus, n. 3858, 3926, 3939, 4060: quod consummatio Ecclesiae sit quando ibi nulla amplius charitas et inde nulla fides, prius aliquoties ostensum est': quod in hac Ecclesia quae Christiana vocatur, vix aliquid 7 charitatis et inde fidei supersit, ita quod consummatio ejus saeculi nunc adsit, in sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, ostendetur.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts et.

2. The Manuscript inserts plura.

3. at, in the First Latin Edition

4. Ecclesiae

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The Manuscript inserts amplius.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3686

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3686. ‘Et vidit Esau, quod malae filiae Canaan in oculis Jischaki patris sui’: quod significet praevidentiam et providentiam Domini quod affectiones veri illius cum quibus bonum naturale hactenus conjunctum esset, non conducerent ad conjunctionem, 1 constat a significatione ‘videre’ hic quod sit praevidentia et providentia, de qua n. 2837, 2839; ex repraesentatione ‘Esavi’ quod sit Dominus quoad Divinum Bonum Naturalis, de qua prius; ex significatione ‘filiarum Canaanis’, hic filiarum Heth, quod sint affectiones veri ex non genuino, de qua n. 3470, 3620-3622; et ex significatione ‘[malae] in oculis Jischaki patris sui’ quod sit non conducere ad conjunctionem, nempe per naturalis bonum quod 2 Esau, cum rationalis bono quod 3 Jischak'; inde patet quod per illa verba significetur praevidentia et providentia Domini quod affectiones veri illius, quia non ex genuino, non conducerent ad conjunctionem: haec quomodo se habent, constare potest ab explicatione ad cap. xxvi Gen. 28:34-35, ubi agitur de filiabus Heth quas Esau sibi acceperat mulieres; et ad cap. xxvii vers. 46, ubi agitur de Jacobo quod ‘non ex filiabus Canaan sumeret sibi mulierem’: quod per ‘filias Canaan’ hic significentur affectiones veri ex non genuino, et supra per ‘filias Canaan’ affectiones falsi et mali, n. 3662, 3683, inde est quia Hittaei fuerunt in terra Canaane ab Ecclesia gentium, non ita in falso et malo sicut gentes aliae ibi, ut Canaanaei, Emoraei et Perizzaei; inde etiam per Hittaeos repraesentata est Ecclesia spiritualis Domini apud gentes, n. 2913, 2986.

[2] Quod Antiquissima Ecclesia quae caelestis et ante diluvium, fuerit in terra Canaane, videatur n. 567; et quod Ecclesia Antiqua, quae post diluvium, 4 etiam ibi, praeter in pluribus aliis regnis, n. 1238, 2385; inde ortum, quod omnes gentes ibi, et quoque omnes terrae ibi, et omnes fluvii ibi, induerint repraesentativa; nam antiquissimi qui caelestes homines fuerunt, per omnia objecta quae videbant, perceperunt talia quae sunt regni Domini, n. 920, 1409, 2896, 2897, 2995, ita quoque per terras et fluvios ibi;

[3] illa repraesentativa post illorum tempora permanserunt in Ecclesia Antiqua, ita quoque repraesentativa locorum ibi; Verbum in Antiqua Ecclesia, de quo n. 2897-2899, etiam nomina locorum repraesentativa inde habuit, sicut etiam Verbum post illorum tempus, quod Moses et Prophetae vocatur; et quia ita erat, Abraham jussus est ut illuc iret, et ei promissio facta, 5 ut posteri ejus possiderent illam terram, et hoc non ideo quia reliquis gentibus meliores 6 erant, erant enim inter omnium pessimos, n. 1167, 3373, sed ut per illos Ecclesia repraesentativa institueretur, in qua nihil reflectebatur super 7 personas, ac super loca, sed super res quae repraesentabantur, n. 3670, et sic quoque 8 nomina Antiquissimae Ecclesiae, et Antiquae, retinerentur.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has constare potest

2. The Manuscript inserts est.

3. The Manuscript has ex Jischaki but latter altered to Jischak

4. The Manuscript places this after regnis.

5. The Manuscript has quod

6. The Manuscript has essent

7. personam, in the First Latin Edition

8. The Manuscript has retinerentur nomina antiquissimae Ecclesiae, et postea antiquae, quid repraesentarent et significarent, nota.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.