Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4442

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4442. ‘Et exivit Hamor pater Shechemi ad Jacobum ad loquendum cum eo’: quod significet consultationem de vero Ecclesiae illius, constat ex repraesentatione ‘Hamoris patris Shechemi’ quod sit antiquorum verum, de qua n. 4430, 4431; ex repraesentatione ‘Jacobi’ quod sit Ecclesia Antiqua externa, de qua mox supra n. 4439; et ex significatione ‘loqui cum eo’ quod sit consultare; inde per illa verba significatur consultatio de vero Ecclesiae illius.

Qui non scit quod nomina in Verbo significent res, mirabitur quod per haec verba, ‘Exivit Hamor pater Shechemi ad Jacobum ad loquendum cum eo’ significetur consultatio veri Ecclesiae apud antiquos cum vero quod secundum Ecclesiam 1 Antiquam apud posteros Jacobi instaurandam; sed non mirabitur, qui scit quod talis sensus internus Verbi sit; ne quidem illi qui morem scribendi apud antiquos ex libris eorum sibi notum fecerant; commune enim fuerat apud illos introducere res quasi colloquentes, ut sapientiam, intelligentiam, scientias, et similia; et quoque indere illis nomina per quae talia significabantur; veterum dii et semidei non aliud fuerunt, et quoque personae quas finxerunt ut res historice concinnarent:

[2] veteres sophi hunc morem tulerunt ab Antiqua Ecclesia, quae per multum orbis Asiatici dispersa fuit, n. 1238, 2385; nam qui ab Ecclesia Antiqua 2 fuerunt, res sacras per repraesentativa et significativa concinnarunt; Antiqua autem Ecclesia hoc tulit ex ore antiquissimorum qui ante diluvium, n.

920, 1409, 1977, 2896, 2897; et hi a caelo, nam communicationem cum caelo habuerunt, n. 784, 1114-1125; primum enim caelum, quod est ultimum trium, in talibus repraesentativis et significativis est; inde est quod Verbum tali stilo conscriptum sit; sed Verbum prae veterum scriptis hoc peculiare habet quod singulae res in continua serie repraesentent caelestia et spiritualia regni Domini ac in supremo sensu Ipsum Dominum; et quod ipsa historica etiam talia sint; et quod magis, quod reales correspondentiae sint, et hae continuae per tres caelos a Domino.

Poznámky pod čarou:

1. Ecclesiae quae secundum

2. illa

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4431

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4431. ‘Filius Hamoris Hivaei’: quod significet ab antiquis, constat a significatione ‘filii’, qui hic est Shechemus, quod sit verum interius, de qua mox supra; quod ‘filius’ sit verum, videatur n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 3373, 4257; et ex repraesentatione ‘Hamoris’ quod sit pater illius veri, ita ab antiquis; emanavit enim verum quod interius erat in ritualibus et repraesentativis ab Ecclesia quae ab antiquo, et quia ita, Hamor etiam nominatur Hivaeus; gens enim Hivaea fuit per quam tale verum apud antiquos significatum fuit, quia ab antiquo tempore in tali fuerunt; inde est quod Hamor hic dicatur Hivaeus; per omnes enim gentes in terra Canaane aliquod bonum aut verum Ecclesiae tempore antiquo significatum fuit, nam Antiquissima Ecclesia, quae caelestis, ibi fuerat, n. 4116; sed postmodum illae gentes, sicut reliquae, apud quos Ecclesia fuit, deflexerunt ad idololatrica, ideo quoque per easdem significantur idololatriae; sed quia per ‘Hivaeos’ ab antiquo significatum est verum interius, et illi inter gentes probiores fuerunt, apud quos non ita consummata fuit iniquitas, hoc est, non ita 1 verum Ecclesiae exstinctum, ut apud alios ideo 2 ex Providentia Domini conservati sunt Hivaei Gibeonitae per foedus quod Joshua et principes cum illis pepigerunt, Jos. 9:15;

quod illi Hivaei fuerint, videatur Jos. 9:7 3 ; 11:19. Ex his nunc patet unde est quod per ‘Shechemum filium Hamoris Hivaei’ significetur, verum interius ab antiquis.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts omne.

2. The Manuscript inserts etiam.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.