Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3486

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3486. GENESEOS CAPUT VIGESIMUM SEPTIMUM

Explicata sunt ante caput praecedens xxvi, ibi n. 3353-3356, illa quae Dominus locutus est et praedixerat de consummatione saeculi seu fine dierum Ecclesiae, apud Matthaeum, cap. xxiv, vers. 3-7;

hic, ex Divina Domini Misericordia, explicare licet illa quae ibi ordine sequuntur, nempe quae apud eundem Evangelistam in illo capite a versu 8-14, ubi haec, 1

Omnia haec initium dolorum. Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos, et eritis odio habiti ab omnibus gentibus propter nomen Meum. Et tunc offendentur multi, et se invicem tradent, et odio habebunt se invicem. Et multi pseudoprophetae exsurgent, et seducent multos. Et propter multiplicari iniquitatem refrigescet charitas multorum. Qui autem perseverans erit in finem, hic salvabitur.

Et praedicabitur hoc evangelium regni in tota habitata, in testimonium omnibus gentibus; et tunc 2 veniet finis.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts verba.

2. erit, in the First Latin Edition

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10571

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10571. ‘Et dixit Jehovah ad Moschen, Etiam verbum hoc quod locutus es faciam’: quod significet quod Divinum erit in externo Ecclesiae, cultus, et Verbi, quod apud eos, constat ex repraesentatione ‘Moschis’ quod 1 ut caput gentis illius, sit externum Ecclesiae, cultus, et Verbi non ita separatum ab interno, sicut externum illorum apud ipsam gentem, de qua supra n. 10557, 10563, et ex significatione ‘facere verbum quod Moscheh locutus est’ cum a Jehovah, quod sit quod Divinum erit in externo; 2 per ‘facere verbum hoc’ enim intelligitur ire cum illis, et introducere illos in terram Canaanem, et per ire cum illis, et introducere in 3 terram Canaanem, significatur quod Divinum manifestabitur apud illos, videatur supra n. 10569. Arcanum quod in his et in sequentibus latet, aegre describi potest nisi idea habeatur de externo Ecclesiae, cultus, et Verbi, quod Moscheh repraesentat, et de externo Ecclesiae, cultus, et Verbi, 4 in quo ipsa gens erat; distinguitur unum ab altero in eo quod externum, quod Moscheh repraesentat, sit externum 5 non ita separatum ab interno, sicut externum in quo ipsa gens; inde est quod nunc dicatur Moscheh et populus, nunc Moscheh absque populo, et nunc populus absque Mosche; et quod cum Moscheh loquitur ad Jehovam, dicat ‘ego et populus’, et cum Jehovah ad Moschen, de solo Mosche, ut in vers. 12, 14, [16, ] 17, 18-23, aut de populo separatim ab illo, ut in versu 2 capitis sequentis, et alibi.

Poznámky pod čarou:

1. sit caput istius gentis, ita

2. The Manuscript inserts nam.

3. illam terram

4. quod

5. The Manuscript inserts at.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.