От "Съчиненията на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #4230

Проучете този пасаж

  
/ 10837  
  

4230. Quando finis veteris Ecclesiae ac principium novae adest, tunc est ultimum judicium; quod illud tempus sit quod per ultimum judicium in Verbo intelligitur, videatur n. 2117-2133, 3353, 4057; et quoque per adventum Filii hominis: de ipso adventu nunc agitur, de quo discipuli Dominum quaesiverunt, dicentes, Dic nobis quando ista fient, imprimis quodnam, signum Tui adventus, et consummationis saeculi, vers. 3, cap. xxiv, apud Matthaeum: jam 1 itaque sequuntur explicanda, quae Dominus de ipso tempore adventus Sui, et consummationis saeculi, quae est ultimum judicium, praedixit 2 ; sed ante hoc caput solum illa quae continentur in versibus 32-35,

quae sunt haec, Ab autem ficu discite parabolam, quando jam ramus ejus fit tener, et folia enata, scitis quod prope aestas. Sic et vos, quando videritis haec omnia, scitote quod prope sit ad fores. Amen dico vobis, non praeteribit generatio haec, donec omnia haec fiunt. Caelum et terra transibunt, verba autem Mea non transibunt.

Horum verborum sensus internus est qui sequitur.

Бележки под линия:

1. nunc

2. dixit

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

От "Съчиненията на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #3926

Проучете този пасаж

  
/ 10837  
  

3926. ‘Filium secundum Jacobo’: quod significet alterum verum commune, constat a significatione ‘filii’ quod sit verum, de qua n. 489, 491, 533, 1147; hic quod sit commune, constat ab illis quae supra de duodecim filiis Jacobi et de duodecim tribubus ab illis nominatis, dicta et ostensa sunt, quod nempe sint communia Ecclesiae, proinde communia fidei et amoris, seu veri et boni, quae per illos significantur et repraesentantur; et quod etiam in opposito sensu sint omnia communia non fidei et 1 amoris, seu omnia falsi et mali, patebit a sequentibus.

Бележки под линия:

1. The Manuscript inserts non.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.